Sida xi
17
REGIA ACADEMIA SCIENTIARUM SUECICA
S. P. D.
Sub finem Maii liuius anni duo secula erunt, postquam lumen illud scientiae
CAROLUS LINNAEUS
in vitam est ingressus. Cuius nomen cum universse patrise illustrissima^ memorise sit, tum Academise nostrse prsecipue celebrandum erit, quippe quae eius studio atque operse originem suam magnam partem debeat. Itaque constituimus natalem eius bisecularem, quo par est, honore prosequi.
Qui ut rite habeatur, opus erit adesse, si non corporibus, at certe animis exteros eos, qui, Linnaeus quid contulerit ad rerum naturalium scientiam perficiendam, penitus perspexerint eiusque memoriam pie servent. Fuit i] le quidem civis noster, sed idem universo generi humano vixit et e floribus totius orbis terrarum sedulse apis modo congessit, quidquid posset rerum naturse ordinem habitumque investigantibus lucem afferre. Et est certe inter eos, qui ubique doctrinse literisque operam dant, sooietas qusedam studiorum, quse locorum distantia eos -impediri non sinit, quominus coniunctis viribus eodem tendant eaderaque promoveant. Quod cum ita sit, speramus före, ut vos etiam nobis Linnsei memoriam celebraturis mente ac voluntate faveatis atque, si modo fieri poterlt, unum aliquem e Vestro numero mittatis, qui coram adsit sollennibus nataliciis, quae agentur Holmise die XXV Maii, rogamusque velitis ante Kalendas Apriles nobiscum per literas communicare, quem adlegaveritis. Valete nobisque favete.
Dabamus Holmise die 1 m. Februarii a. 1907. Academiae Scientiarum nomine. PETER KLASON.
Academia^ scient. h. t. Pra^ses. (Facsimile af Akademiens sigill.)
CHR. AURIVILLIUS.
Secretarius perpetuus. BiUvja 1 till Vi^tensl-apsal-ndemiens årsbok 1910. 2
Källa: Internet Archive ·
