Tillbaka Read Runeberg

Kungliga Svenska vetenskapsakademiens årsbok

Originalsida xii
Originalsida xii
Originalsida xii
Originalsida 1
xii–1

Sida xii

18

REGIA ACADEMIA SCIENTIARUM SUECICA

S. P. D.

Sub finem Mali huius anni duo secula erunt, postquam lumen illud scienti^e

CAROLUS LINNAEUS

in vitam est ingressus. Cuius iiomen cum universse patrias illustrissimae memorire sit, tum Academiae nostrse prsecipue celebrandum erit, quippe quae eius studio atque operse originem suam magnam partem debeat. Itaque constituimus natalem eius bisecularem, quo par est, honore prosequi.

Qui ut rite habeatur, opus erit adesse, si non corporibus, at certe animis exteros eos, qui, Linnseus quid contulerit ad rerum naturalium scientiam perficiendam, penitus perspexerint eiusque memoriam pie servent. Fuit ille quidem civis noster, sed idem universo generi humano vixit et e floribus totius orbis terrarum sedvilse apis modo congessit, quidquid posset rerum naturse ordinem babitumque investigantibus lucem afferre. Et est certe inter eos, qui ubique doctrinse literisque operam dant, societas qusedam studiorum, quae locorum distantia eos impediri non sinit, quominus coniunctis viribus eodem tendant eademque promoveant. Quod cum ita sit, speramus före, ut Tu, vir doctissime nobis Linnsei memoriam celebraturis mente ac voluntate faveas atque, si modo fieri poterit, coram adsis sollennibus nataliciis, quge agentur Holmise die XXV Maii, rogamusque velis ante Kalendas Apriles rescribere, in animo habeas venire necne.

Vale nobisque fave.

Dabamus Holmiae die 1 m. Februarii a. 1907.

Academise Scientiarum nomine. PETER KLASON.

Academia^ scient. h. t. Pra^ses. (Facsimile af Akademiens sigill.)

CHR. AURIVILLIUS.

Secretaiius perpetuus.

Källa: Internet Archive ·