Sida 14
Cap. V. Adhuc de situ, & qualitatibus eius
14DE RITV GENT. SEPTEN.
in æstate, licet habeant nives: quia impressioni lignorum citissime cedunt. Neque enim vlla rupes adeo prominet, quin ad eius fastigium callida cursus ambage perveniant. Primo siquidem vallium profunda relinquentes, scopulorum radices tortuosa gyratione perlabuntur ; sicque meatum crebræ declinationis obliquitate perflectunt, donec per sinuosos collium anfractus destinatum loci cacumen exuperent ; quandoquidem idipsum venationis ardore facientes, quandoquidem de ingenio, & artis magisterio contendentes, veluti stadiorum cursores constitutum bravium, suscepturi. Quibus ingeniis, & cursibus, etsi Papa Paulus III. referente D. Philippo Archinto Episcopo Salutiarum, almæ Vrbis gubernatore, fidem adhibere noluit, tamen reuera sic se habet cursus iste, prout superius, & inserius demostratur.
I marginalen: Tortuosus cursus. · papa Paulus III
Adhuc de situ, & qualitatibus eius
CAP. V.
QUID veteres Gothicarum rerum scriptores de aspectibus syderum extremi Septentrionis, & gentibus, ac moribus eorum suo ævo senserint, paucis ostendetur. Jordanes in principio historiarum suarum asserit, gentem esse in Arctoa, quæ fertur in æstate media XL. diebus, & noctibus, luces habere continuas ; itemque brumali tempore, eodem dierum, noctiumque numero, lucem claram nescire. Ita alternato mœrore cum gaudio, beneficio aliis, damnoque impar est: quia prolixioribus diebus solem ad Orientem per axis marginem vident redeuntem. Brevioribus vero non sic conspicitur apud illos, sed aliter ; quia Austrina signa percurrit, & qui nobis videtur sol ab imo surgere, illos per terræ marginem dicitur circuire. Aliæ vero ibi gentes Erefennæ ( quas rectius dixisset Scricfinnos ) quæ frumentorum non quæritant victum, sed carnibus ferarum, atque avium vivunt ; vbi tanta paludibus fœtura ponitur, & vt augmentum præstent generi, & satietatem, ac copiam genti. Piscibus tamen sole, aëreque siccatis frequentius vesci videntur. Paulus Diaconus Longobardorum historicus lib. I. cap. V. dicit in Septentrione Stritobinos ( quos verius Scricfinnos appellasset) habitare, qui etiam æstatis tempore nivibus non carent, crudis agrestium animalium carnibus vescentes, de quorum etiam hirtis pellibus sibi indumenta coaptant. Hi a saliendo nomen ducunt. Saltibus enim
I marginalen: Jordanes · Dies æstate, & noctes hyeme continuæ. · Scricfinni frumento carentes. · Paulus Diaconus. · Nix æstatis tempore.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































