Tillbaka Read Runeberg

Historia de gentibvs septentrionalibvs, earvmqve diversis statibvs, conditionibvs, moribvs, ritibvs, svperstitionibus, disciplinis, exercitiis, regimine, victu, bellis, structuris, instrumentis, ac mineris metallicis, & rebus mirabilibus, necnon vniuersis penè animalibus in septentrione degentibus, eorumq́; natura. Opvs vt varivm, plvrimarvmqve rervm cognitione refertvm, atqve cvm exemplis externis, tum expressis rerum internarum picturis illustratum, ita delectatione iucunditatéque plenum, maxima lectoris animum voluptate facilè perfundens

Originalsida 339
Originalsida 339
Originalsida 338
Originalsida 339
338–339

Sida 339

Cap. XII. De nauibus incendiariis

LIBER DECIMVS339

De remediis liberandæ classis.

CAP. XI.

VISO tali periculo sagittarum descendentium e sublimi in capita classicorum militum, velis, pannisque navigia quasi cuneatis tectis cooperiunt nautæ, maximæ dissolute ligatis velis: quia si stricte, contorteque ligata sunt, nulla flaccitas prodesse poterit, quin rigidum objectum naucleris maxime noceat, vt grave damnum suscipiant sagittarum penetratione: non autem a latere de terra in telis emissis: quia longa distantia etiam propter oppositas in classe tabulas, suis viribus privatæ, redduntur otiosæ. Verum neque solis sagittis vexantur hostiles classes, sed plerunque in anchoris firmatæ, globis ignitis e sundis, vel æreis tormentis emissis: quibus, quia directe, & a latere proveniunt, facilis fiet resistentia oppositione similium tabularum. Si vero vi tempestatum ruptis anchoris, & iniquo loco dimissis, effugere cogatur inimica classis, nisi mare apertum per liberum sinum tetigerit, nunquam, vel raro, vt superius lib. II. dictum fuerat, ob mille pericula superstes aut incolumis evadet. Tot enim cæca, atque latentia saxa in gurgite subsunt, vt vix, nisi vehemens vndarum collisio agitante procella monstraverit ea, infelix liberabitur classis.

De navibus incendiariis.

CAP. XII.

EST præterea Septentrionalium pugnatorum contra littoralia castra, seu propugnacula, præliandi modus, vt multis attentatis congressibus, sed frustratis, incendiarias naves quovis combustibili imposito, expectatoque tempestuoso vento (directione alicuius audaculi e puppi tandem fugientis ) versus propugnacula maximis trabibus constructa, separatim vel conjunctim dirigere soleant, alioque loco, vel littore machinis, seu tormentis advectis castrorum custodes lacessant, vt vi flammæ, fumique, & ardoris, ita oppressos se sentiant, vt nullo, vel difficilimo remedio sibiipsis prospicere possint. Plura

I marginalen: Vela contra imbres sagittarum extenduntur. Globi ignitino centiores. Naves sæpius periclitantur. Modus præliandi littoralis. Naves incendiariæ. Fumus & flamma fugat nautas.

Källa: Alvin · ·