Sida 63
Cap. IIII. De sonitu horribili littoralium cauernarum
LIBER SECVNDVS63
De sonitu horribili littoralium cavernarum
CAP. IIII.
EST præterea in Septentrionalibus plagis insignis quædam provincia Angermannia appellata, cujus incolæ peritissimi sunt venatores: eo etenim quæstum, videlicet pellium pretiosarum venditione, ingentes divitias consequuntur. Sunt & agricultores optimi, ita vt præter planos, ac decliues agros sublimia montium latera beneficio ignis, ac nivis in naturam fertilissimorum agrorum adaptare norint. Ignem namque in densum fruticem, atque herbas autumnali æquinoctio immittunt, cineremque, & pulverem exinde productum supervenienti nivium casui studiose disponunt, vt eius viscositate veluti bovino stercore pinguescant. Quo fit, vt lætiorem segetem, messemque vberiorem exinde reportent. Sed de his inferius de agricultura dicetur. Habent etiam hæc provincia plures altissimos montes: quorum vertices continuo candore nivium toto anni tempore excelsum aspectum navigantibus in Bothnico mari præbent, ita vt eminentissimo signo perspecto, plurima portentosa pericula evadere, atque securiores portus attingere possint. Præterea vbi bases eorum in profundissimo gurgite stantes, casu aliquo, vel proposito nautæ accesserint, tantum horrorem ex alta fluctuum collisione percipiunt, vt nisi præcipiti remigio, aut valido vento evaserint, solo pavore fere exanimes fiant, multoque dierum curriculo, ob capitis turbationem, pristinæ mentis, & sanitatis compotes vix evadant. Habent bases illorum montium in fluctuum ingressum & regressu tortuosas rimas, sive scissuras, satis stupendo naturæ opificio fabricatas: in quibus longa voragine formidabilis ille sonitus quasi subterraneum tonitru generatur. cujus causam vt improba juventus aliquando curiosius, quam securius scrutabunda aggressa est, ita illico oppletis aqua navigiis e superioribus rimis, ac ventorum strepitu, cum admiratione vitam amisere. Vt tamen periculum hoc evitetur, immensa montium altitudo nivoso verticis sui candore signum remotius navigantibus lucide ostendit, monetque anticipare fugam, ne natura inscrutabilis soni parens, nullum remedium contra latens, & insidiosum malum concessisse videatur. Immo etiam ad plura milliaria per aëra ab eisdem montibus exhalatus ternbilis ille sonus aures navigantium allabitur, admonens tristissimæ garrulitatis
I marginalen: Angermannia. Venatores. · Agricolæ. · Modus præparandæ terræ seminandæ. · Montes altissimi. · Bothnicum mare. · Horror vehementis soni. · Rimæ montium tortuosæ. · Natura docet evitare periculum. · Tristissima aquarum garrulitas.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































