Tillbaka Read Runeberg

Historia de gentibvs septentrionalibvs, earvmqve diversis statibvs, conditionibvs, moribvs, ritibvs, svperstitionibus, disciplinis, exercitiis, regimine, victu, bellis, structuris, instrumentis, ac mineris metallicis, & rebus mirabilibus, necnon vniuersis penè animalibus in septentrione degentibus, eorumq́; natura. Opvs vt varivm, plvrimarvmqve rervm cognitione refertvm, atqve cvm exemplis externis, tum expressis rerum internarum picturis illustratum, ita delectatione iucunditatéque plenum, maxima lectoris animum voluptate facilè perfundens

Originalsida 604
Originalsida 604
Originalsida 604
Originalsida 605
604–605

Sida 604

Cap. V. De Castoribus

604DE ANIMAL. SYLVES. De Castoribus. CAP. V.

ETSI Solinus Ponticas aquas tantummodo inhabitare, & genus propagare æstimat castores: tamen in Rheno, Danubio, atque paludibus Moraviæ reperitur id genus in copia magna. Sed salva hac opinione, divinæ providentiæ attribuendum est, quod maxima horum animalium abundantia est in Septentrionalibus aquis, eo quod quietiores sunt, quam Rheni, vel Danubii: vbi strepitus est, & incessabilis navigantium labor. In Aquilone infiniti fluvii sunt, & arbores aptissime, pro domibus ædificandis: quas & mira fabricant arte, docente magistra natura. Gregatim etenim ad cædenda ligna incedunt, dentibusque ligna præscindunt, & præscissa ad sua latibula miro modo comportant. Nam vnum e suo gregem laboribus inutilem, desidem, aut ignavum, vel senio confectum, sed maxime alienæ societatis, & gregis profugum, pro vehiculo pedibus elevatis supinum, in terram dorsotenus sternunt: inter coxas, & crura ligna ordinant, & componunt: & eum trahentes ad suas mansiunculas, a lignis exonerant: iterumque exeunt, & redeunt, donec institutæ domunculæ fuerint elaboratæ, situ scilicet bicamerali, vel tricamerali, vt corpus ab aquis emineat, atque cauda in eis quiescat: quæ, vt pedes posteriores, pro piscibus in escis habetur. Est enim cauda instar piscium squamosa, coriaria, tum densitate suffulta, atque nodis latentibus mire distincta, delicatissimam præbens escam, atque medicinam iis, qui sauciis intestinis elanguent. Nec periti coci eius præparationem ignorant, sive pro cibo, sive pro medica refocillatione sit præparanda. Dentes habet acutissimos, vt arbores juxta flumina, quasi ferrea novacula cædat: quin & hominis, venatoris præsertim, parte comprehensa, non ante, quam fracta concrepuerint ossa, morsu resolvit.

I marginalen: Habitatio castorum. · Abundantia castorum maxima in Septentrione. · Domus castorum super aquas. · Ignavi castores laborare coguntur. · Castor supine tractus pondus portat. · Domus tricameralis. · Esca delicatissima. · Dentes acutissimi.

Källa: Alvin · ·