Sida 293
Cap. XV. De montanis arcibus demoliendis
LIBER NONUS293
& cæteris placet. Quamobrem Romani deæ Veneri Calvæ templum constituerunt, vt mulierum comis ipsis vti liceret. Estque compertum, Mauros, Afrosque passim vti coriariis scutis.
De montanis arcibus demoliendis.
CAP. XV.
ARCE S etiam quædam sunt in Aquilonaribus terris, quæ naturali munitione sua insuperabiles æstimantur: idque propter arduum accessum, vt justo Marte nedum adiri nequeant, sed nec incendio, aut dolosis artibus, quæ bellorum sunt compendia, superari: quod potissimum ex eo provenit, quia superandditum opus artis, naturæ munimen inexpugnabile præsidium reddit, & præsertim sub duce strenuo, cujus acerrima calliditas in arduissimis bellis æstimari solet. Attamen his omnibus, & similibus nimia fiducia non est adhibenda. Ea etenim securitatis præsumptione extrema incautis pernicies sæpius accidere solet: quinimmo nihil ita situ, aut astu munitum esse creditur, quod non itidem callidis ingeniis. & junctis viribus everti poterit, & funditus desolari: & esto quod in rupibus vsque ad nubium vertices præsidia extollantur, omniaque montium cacumina transcendant, aditusque formentur angusti, fortique milite, tormentis, & armis corroborentur, vt omnino videantur inexpugnabilia, quæ tot, ac tantis difficultatibus superandis credantur esse munita: sed nunquid impugnatoribris plures non suppetunt vires, & consilia in præsidiis hujusmodi demoliendis, quam ipsis inclusis in defendendo ? Immo non vno, sed variis modis eorum altam securitatem perfringere solent. Aut enim ex industria ab eorum congressu, ob prædictam munitionem, diutius cunctando abstinent, vt invalescente fame, grassante inter humidas petras morbo, sæviente insolentium seditione, accedente tristi tædio, vel spontaneo motu ( pactorum interpositione ) se dedant, vel alias seipsos mutua crudelitare conficiant, prout infelici rabie frequentius actum fuisse fere omnes historici attestatur.
I marginalen: Templum deæ Calvæ. Mauri, Afri. Arces montanæ Artes dolosæ bellorum compendia reputantur. Dux strenuus. Nihil sufficienter munitum. Vires foris plures. Obsessi superantur his modis. Mutua laceratio.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































