Sida 379
Cap. XXIII. De impedienda aquarum congelatione
LIBER XI. 379 Adhuc de eodem, & modo penetrandi rupturas glacierum.
CAP. XXII.
QVAS quidem rupturas vt pertranseant viatores, subito ex obliquo latere integras partes glacierum repertas, dolabris, & securibus adaptant, & reponunt, quasi petras redactas in pontes. Si vero jumentum non prævisa ruptura in vastis tenebris immersum fuerit, tunc illico chordis, & lignis subtilibus, semper comportatis, assueta agilitate extrahitur viatoris. Si vero homines inter glacies ( vt sæpius accidit ) inciderint, mox eruti jucunda memoria prosequuntur adjutores. Nec terrorem exinde concipiunt, quod illico circunstante frigore glaciantur in veste: motu enim, cursuque continuo causante, celerius restituitur calor. Igitur in his vehiculis tempore glacialis prælii commeatus, globi, pulveres, ac alia ad vsum præliorum necessaria, constituto laboris pretio ab incolis facilime comportantur, quemadmodum æstate vsu navigiorum in eodem maris, vel aquarum sinu, vel curribus rotatis, industria aurigarum, vel nautarum fieri solet: immo vehicula hæc in maximo numero multiplicata, veluti propugnacula, aut aggeres ipsis hostibus opponuntur (velut carri in Cimbricis bellis ) sagittæque arcuales, vel bombardales, ex iis in hostem facilime excutiuntur, donec vel interposita pace, mutua concordia abeant, vel timore glaciei resolvendæ præpropere cedant, in pertinacia perseverantes, velut plumbum in aquis vehementibus dimergantur.
De impedienda aquarum congelatione.
CAP. XXIII.
MVNITISSIMæ civitates, & arces hyberno tempore dum omnia loca invia, ac pervia glacie constricta sunt, arcta obsidione premuntur: quæ alias æstivo tempore quasi insuperabiles, & inaccessæ videntur. Quocirca monstratur hac tabula, quomodo se muniunt, qui talibus angustiis, & periculis sunt subjecti. Imminente igitur publica, vel privata hostilitate, si loca sita sunt in mediis aquis fluvialibus, vel stagnatis, valde soliciti sunt inclusi, vt dolabris, ac ligonibus in modum circundantium fossarum
I marginalen: Pontes glaciales. Modus extrahendi lapsos sub glaciem. Instrumenta bellorum portantur in glacie. Plaustra loco propugnaculorum habentur. Vis naturæ compellit ad pacem. Civitates in hyeme durius obsidentur. Modus muniendi loca in frigore.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































