Sida 305
Cap. XXVII. De eodem, sed specialius
LIBER NONUS305
De eodem, sed specialius.
CAP. XXVII.
QVOCIRCA ne populus tot malis afflictus, longiore obsidione cum publico, & privato gravamine premeretur, majoraque incommoda tædiosius pateretur, & ipse quoque in furiam, furoremque, atque irrevocabilem ferociam versus, vallesFuror populi sævientis irevocabilis. circumquaque cespitibus, arenis, terris, saxis, aggeribus vno impetu congestis claudebat, lacusque, & amnes, ac scaturigines, & indeficientes venas (quæ vbique ob resolutas nivesObstructio aquarum. sunt reperibiles )aperiebat, & ita finem suis calamitatibus, ærumnis, & laboribus quisque in sua reversurus imponebat. Distributio supellectilium. Ne autem nobilis, divesque supellex, & opulenta præda ( quam populus vix attendit ) arcibus inclusa periret, Principis edicto confiscabatur, canalibusque adaptatis aqua incommodiore exitu, partim pro molendinis relaxanda, partimque ad prata irriganda, vel steriles campos, effluere sinebatur. Qualem vero modum Cimbri, gens Dytmersia præsertim, in aperiendis claudendisque rivis, canalibus, & fossatis, Dytmersenses suffocant hostes in aquis. singulari ingenio natura concurrente, ad integros equestres, pedestresque suffocandos exercitus in prompta mutationem retinent, qui videre velit historias Danorum, præcipue Regis Ioannis circa annos Domini M. D. intueatur. Sed neque fortissimi Gandavienses admirabili aquarum munitioneGandavienses pugnant aquis. contra quemcunque bellicum insultum videtur ab natura, vel arte seclusi. Ex his ergo infertur, nullam violentiam tyrannorum perpetuo manere impunitam.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































