Sida 767
Cap. XXXVIII. De Pisce, quem Noruegiani Svvamfysck appelant, maxima pinguedine eius, & aliis quibusdam Monstris marinis
LIBER XXI. 767
habentes. Aureum vellus est animal marinum de spongiarum genere, sed rarius, ac mollius ad modum lanæ. Lanugo eius in auri splendorem convertitur: dilatatur & prolongatur sicut vellus, moveturque dum est in mari, motu dilatationis & contractionis, quemadmodum spongia: noctum lucet vt igneus globus. Sturicus animal est marinum, medium inter plantam & animal, sicut stella, quinque angulos habens, rubei corii, & in medio rimas, quibus attrahit nutrimentum: nemoque providus homo eo vescitur. Maxima eius multitudo est in littoribus Norvegiæ.
De Pisce, quem Norvegiani Svvamfysck appellant, maxima pinguedine eius, & aliis quibusdam Monstris marinis.
CAP. XXXVIII.
VARIETAS horum piscium, sive potius monstrorum, hic inserta est, ob eorum mirabilem formam, ac multifariam naturæ proprietatem, cum littoribus Norvagicis inter alias beluas sæpius appropinquant: capiunturque propter pinguedinem, quam habent copiosam, ac abundantem Eam nanque piscatores, vt carnes, supra ignem coquendo expurgant, venduntque ad vsum corii inungendi, aut causa luminis in lampadibus, cum tenebræ continuæ fuerint, conservandi, Occurrit igitur in primis rotunda forma monstrum, Norvagico idiomate Svvamfysck dictum, quod Albert. lib. XXIIII. de animal. Hahanc sive Ahunum appellat, cæteris omnibus marinis beluis animal gulosius: continua etiam præda vix satiatur, stomachum distinctum non habere dicitur: vnde quicquid comedit, vertitur in sui corporis crassitudinem, vt nil aliud videri possit, quam vna massa pinguedinis adunata. Dilatatur & extenditur supra modum: cumque amplius extendi nequeat, pisces per os facile eiicit, quoniam, vt cæxteri pisces, collo caret. Os eius continuatum est ventri. Est autem adeo crassum hoc animal, quod vrgente periculo carnem, pinguedinem, & pellem suam, vti hericius, super caput reduplicet, & contrahendo se caput abscondat: neque id sine sui detrimento facit, quia inimicas bestias timens, fame vrgente se non aperit, sed esu carnium suarum sustentatur, magis eligens in parte consumi, quam a beluis totaliter deprædandum vorari. Scrutatur tamen vi salvetur, si periculum est sublatum. Ita hippopotamus piscis Nili fluminis(teste
I marginalen: Aureum vellus piscis. Sturicus piscis. Pisces plurimi etiam monstrosii ob piguedinem capiuntur. Svvamfysck aquatile valde gulosum. Svvamfysck pisces evomit. Svvamfysck seipsem ob timorem consumit. Hippopotam' pedes vulnerat.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































