Sida 773
Cap. XLV. De diuersitate, ac colore vario Serpentum
LIBER XXI. 773
potuerunt. Hic draco ( teste Zozomeno) in via publica circa pontem jacebat, caprasque, oves, equos, boves, & homines devorabat.
De diversitate, ac colore vario Serpentum.
CAP. XLV.
ARBITRANTVR plunmi in solis regionibus calidis habitare serpentes, ob connatam frigiditatem eisdem animalibus inhærentem, tum quod calore magis multiplicentur, ac citius incrementum suscipiant: sed revera frigida illa Europæ pars in Septentrionem etiam pessimos habet, & enutrit serpentes, licet quoad naturam veneni debiliores, quam sint Africani Et quamvis constanter asserat Plin. in præfatione VII. lib. historiæ suæ, naturaliter serpentem in genus suum non sævire: tamen in littoribus Aquilonarium fluviorum haud rarum est spectaculum, cernere serpentes acerbissimem sese morsibus petentes: sicuti stelliones in Italia contra scorpiones, & enhydri juxta Solinum cap. XLV. adversus crocodilos Aegyptiacos, parum in naturali malitia a seinvicem discrepantes, continuo pugnant. Vtcunque se habeat hujusmodi certamen, certum est plures, & noxios esse serpentes in frigidissima plaga Septentrionis, terrestres scilicet, qui acrius aquaticos persequuntur: & hi in terris manent, ac diversis nutrimentis minutarum herbarum, in quibus acriorem veneni vim cognoscunt, avidius reficiuntur, maxime in locis montosis productarum: hique deteriores sunt in lædendo homines veneno suo, quam littorales, aut riparii. Serpentes autem jejuni, satiatis sunt crudeliores: ita & irati, ac provocati. Coloribus diversis distinguuntur, nigro scilicet, cinereo, arenaceo, candido, rubeo, vario, guttis denique distincto, de quorum genere est Sabrin, & similes: quorum morsus aperit omnes poros naturales aurium, oculorum, narium, e quibus sanguis emanat, & aquosa sanies pauca e membro corporis læso surgit, dolor in stomacho, constringitur anhelitus, oritur difficultas reddendi lotium: quam subsequitur spasmus. Remediis vero contra hæc serpentum venena vtuntur Aquilonares, theriaca videlicet Veneta, quæ cæteris omnibus præstantior reputari solet, ab exoticis mercatoribus in maxima quantitate ob quæstum terris illis importata. Nigri coloris serpentes, partim aquas, partim terras inhabitant, partim tubera in paludibus existentia, ( Gothice Tuvar dicta) partim rupes petrosas aquis contiguas. Hi serpentes de genere aquaticorum sunt, atque noxii existunt: inter quos & Berus serpens aquaticus locum habet, astutus, nequitiosus, & lethifer. Dicitur hunc coire cum muræna: quod videtur Alberto lib. XXV. fabulosum, licet beatus Ambro. lib. V. Hexam.
I marginalen: boum duci haud potuit. Septentrio pessimos habet serpentes. Serpentes seinuicem morsibus petunt. Serpentes terrestres peiores aquaticis. Malitis gradus. Serpentum colores diversi. Signa hominis veneno infecti. Theriaca remedium præstans contra serpentes. Serpentes nigri. Berus serpens.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































