Tillbaka Read Runeberg

Historia de gentibvs septentrionalibvs, earvmqve diversis statibvs, conditionibvs, moribvs, ritibvs, svperstitionibus, disciplinis, exercitiis, regimine, victu, bellis, structuris, instrumentis, ac mineris metallicis, & rebus mirabilibus, necnon vniuersis penè animalibus in septentrione degentibus, eorumq́; natura. Opvs vt varivm, plvrimarvmqve rervm cognitione refertvm, atqve cvm exemplis externis, tum expressis rerum internarum picturis illustratum, ita delectatione iucunditatéque plenum, maxima lectoris animum voluptate facilè perfundens

Originalsida 432
Originalsida 432
Originalsida 432
Originalsida 433
432–433

Sida 432

Cap. IIII. Adhuc de vtilitate agriculturæ

432DE HVMANO VICTV

casuris, vti astronomi fertilius e stellarum inspectione seminari confidunt, quod alibi tardius, alibi tempestivius emissum semen emergat: & hoc quoque clementis naturæ ( quæ nihil occultum esse voluit ) verissimum signum, quod secum affert, vt se, terramque peti suadet, promittitque quandam stercoris & pinguedinis vicem, præcipue e densitate nivium relictæ, & contra rigores terram, sataque operiri a se nuntiat, & monet festinari. Siliginem tamen hyemalem seminant circa occasum Caniculæ, quam evoluto fere anno colligunt fertilissima messe maturam. Vernali etiam tempore eandem in sine Tauri seminant, maturamque colligunt in corde Leonis. Hoc idem de tritico, hordeoque, & avena servatur: similiter & de fructibus antedictis, in campestribus agris. Alia etiam vis est in novalibus, vbi excisis dumetis, & sylvis, pariterque combustis, fructus copiosus ascendit: sepibusque oblongis contra feras depopulantes munitur: atque ob hanc causam rusticorum turba quandoque pigra, aviditate mira excitatur ad quæstum raptarum pellium ferinarum.

Adhuc de vtilitate agriculturæ.

CAP. IIII.

EXTANT in vulgari Gothico pauci rhythmi cujusdam sancti Henrici Episcopi Lincopensis in commendationem agriculturæ, satis compendiose posteris pro memoria sempiterna relicti, his verbis: Haved draeper maangen mari, Haa jorden brukar sael aer han. Id est, mare multos occidit, vbi felix est, qui terram colit. Et ita revera compertum est, vt non tantum mare negotiatoribus fœneratur, quantum agrorum indefessa fertilitas cultoribus suis: qui eo securiores sunt in colligenda messe, quo diligentius arte & labore præparaverant agros. Adeo potentis naturæ beneficio excellentissimis opibus præferenda sunt lucra arvorum: quæ nemo novit, nisi qui labore sudoreque solatium hoc peperisset. Sed his, & similibus felicis agriculturæ laudibus, præceptis, & instrumentis, suis autoribus, Catoni Romano aliisque, relictis, vnum annectendum hic erit, morem scilicet in populis Septentrionalibus fore, vt quotiescunque ager, pratum, lacus, aut domus humani sanguinis effusione per homicidium polluitur, tunc illico fusa communi oratione gentis, & sacerdotali reconciliatione vbertati pristinæ restituunt fertilitatem. Et insuper mos est populis illis, vt in vigilia divi Ioannis Baptistæ, tempore mediæ æstatis, circumeant agros florentes, eisdem certis precationibus adhibitis, frondes in modum crucis imponentes, vt divini numinis virtute segetes sine fulgure, coruscatione, & tempestate perveniant ad maturitatem. De quibus inferius lib. XVI. in pluribus capitulis, præcipue IX. ( si lectori placet ) extensius aliquid intueatur.

De cine

I marginalen: Natura clemens. · Terra invitat abgricolas. · Siligo. Sex septimanis quoddam genus hordei maturescit. · Novalia. Pigri præda excitantur. · Henricus episcopus Lincopensis. · Rhythmi Gothici. · Interpretatio. Fertilitas indefessa. · Lucra arvorum. Scriptores agriculturæ. · Mos Christianorum agricolarum. · Benedictio agrorum & aliarum rerum.

Källa: Alvin · ·