Sida 349
Cap. XXII. De causis sumendi belli, & hostis in fuga dimittendi
LIBER DECIMVS349
illuc furibundi currentes, se pariter & hostes conculcando perimebant: nec minori asperitate ardoris, & sitis premebantur. Tandem multis fraudibus Parthorum pater post filium illusus interiit: quod notent qui (pace cotemota )similibus ludibriis se immittunt.
De causis sumendi belli, & hostis in fuga dimittendi.
CAP. XXII.
ETSI periculosa hominum voluptas sit, pro gloria sæpius tanquam inter delicias ( præcipue vt dici solent, homini inexperto ) versari in atrocissimis bellis, tamen necessitatis causa, quo se, suosque, ac amicos ab incursum hostium, & populum a tyrannide tueatur, atque ne innocentes justitiæ colore gravamen, & calumniam patiantur, cruentum quantocyus assumitur bellum: quod sæpe ita novis novisque subortis causis coalescit, vt pro paucorum vltione repellenda, impræmeditate sumptum, multorum, immo innumerabilium hominum irreparabili ruina ampliatum, deditione & servitute finiatur. Graviori tamen periculo Principes in hac causa premuntur, quia cunctos habent suspectos, vt vitæ eorum maximæ proditores insidientur, dum vili quandoque pretio ( operante livore ) vitam Principis, ac totius populi salutem mercan solent, quemadmodum & alii stipendiarii milites, qui obliti generis, & amicorum, pro exigua pecuniola se mutuo confodiunt, & rursus, si vivi campum exierant, misero luxu eam consumunt. Quantum vero ad fugientes, obtenta victoria plures captivari congruit, quam vita privari, ne forte ( vti superius dictum est) eorum respectu priusquam dimittantur, diu optata pax vtrisque adversariis restituatur. Reservato etiam exercitu in acie sub vexillis potius plerunque permittendus est hostis aufugere, quam ambiguo belli eventu peramplius amicum exercitum in perditos, & sceleratissimos homines relaxare. Sæpe nanque præsumptuosa securitate victores superantur a victis: quibus proprium est insidias struere, vix cavendas, Nec insolitum est hostibus iniquo loco pressis, dam nocte fugere, aut interdiu servato ordine se transferre, vt ab insequentibus sint securi: qui etiam si vrgeantur natare per aquas, ea arte plerunque præditi sunt in disciplina militari, vt hac fuga & se, & dominos suos, ne trucidentur, aut captiventur, eximere possint, Ideoque nandi scientia neutiquam prætermittenda est, etiam a Principibus: quibus & vsui, & saluti plerunque esse potest, prout aliquando in laudabili vsu fuit in Italica natione, vt filios suos applicaret huic disciplinæ. Durum a stirpe genus natos ad flumina primum Deferimus, sævoque gelu duramus, & vndis.
I marginalen: Conti Parthorum grandes. Aretor & sitis. Causæ bellorum assumendorum. Bellum atrox servitute plerumque finitur. Principes primum a proditoribus petuntur. Sors militum miserrima. Vtilitas captivorum. Exercitus auxiliaris non perdendus. Victores stulta securitate perduntur. Victi insidias struunt.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































