Tillbaka Read Runeberg

Historia de gentibvs septentrionalibvs, earvmqve diversis statibvs, conditionibvs, moribvs, ritibvs, svperstitionibus, disciplinis, exercitiis, regimine, victu, bellis, structuris, instrumentis, ac mineris metallicis, & rebus mirabilibus, necnon vniuersis penè animalibus in septentrione degentibus, eorumq́; natura. Opvs vt varivm, plvrimarvmqve rervm cognitione refertvm, atqve cvm exemplis externis, tum expressis rerum internarum picturis illustratum, ita delectatione iucunditatéque plenum, maxima lectoris animum voluptate facilè perfundens

Originalsida 682
Originalsida 682
Originalsida 682
Originalsida 683
682–683

Sida 682

Cap. XXXVIII. Adhuc de Ouis certarum auium

682DE AVIBUS.

plusquam albi, idque ipsum magis luridum, quam cæteris avibus. Ova volucrum e calore fragilia: aquatilium rotunda, reliqua fere fastigio cacuminata. Quæ oblonga sunt ova, gratioris saporis putat Horatius Flaccus. Rotunda fœminam, reliqua marem gignunt. Omnibus ovis medio vitelli parva inest velut sanguinea gutta: quod esse cor avium existimatur. Optima fœtura ante vernum æquinoctium, videlicet in regionibus calidis, & temperatis: sed in Septentrionem ad finem veris, glacie vix resoluta, quando redeunt aves, vt pullos in insulis excludant. Plura de ovis si quis scrutari desiderat, inter alios videat Albertum lib. XVII. per totum de ovis &c.

Adhuc de Ovis certarum avium. CAP. XXXVIII.

LARVS avis est de genere milvi, tam in aëre, quam in aqua prædam venans, ovaque instar gallinarum producens. Est & carthates avis nigra de genere mergorum, plurimum piscibus nociva, quos e stationibus turbat, ac vorat Meantæ aves anatibus majores (Germanice Meven, ac Gothice Maaker dictæ)brevi collo & pedibus, coloris cinerei, oculis glaucis, rostro partim croceo, partim rubeo, semper clamantes Mea mea. Hæ vesci cupiunt cadaveribus hominum: vnde naufragis, & submersis in tempestatibus infident devorandis. Multa harum avium genera reperiuntur, quaæ ova in nudis rupibus plurima ponunt. Sunt & merguli, tempestates præsagientes: avide vorant, ac in littore se conservant. Sunt & aliæ, quæ longe lateque per agros, & loca campestria volando se subducunt, ne grandinibus ab æthere tempestuose in mare cadentibus, infestius corripiantur, aut interimantur. In littoribus Norvagicis etiam sunt innumerabiles insulæ, vsque ad suppolares terras progredientes: in quibus vti plurimæ aves alibi non reperibiles sunt, ita & ova producunt innumera: quæ occupantibus cedunt. Sed vnum est cæteris spectaculis miserabilius, quod gallina ex anatum ovis, pariter & propriis pullos producens, proprio fœtu secum gaudet in fricatione ventris cubatione fatigati: alterum vero aquis se immergentem vocat ad escam, qui nec matrem agnoscit etiam vociferantem. Ita forsitan est de quovis supposititio partu, prout latius in sequenti capitulo ostendetur de pullis pavonum, qui contemnunt gallinam nutricem, vti & anatum pulli.

I marginalen: Differentia ovorum in formam. · Larus avis. · Carthates. · Meantæ aves mea mea dicentes. · Merguli. · Insulæ innumerabiles littoris Norvagici. · Partus suppositii.

Källa: Alvin · ·