Sida 9
Cap. I. De Biarmia, & situ ac moribus eius
OLAI MAGNI9 GOTHI ARCHIEPISCOPI VPSALENSIS DE RITV GENTIVM ET NATVRA RERVM AC VSV BELlandi populorum Septentrionalium. De Biarmia, & situ, ac moribus eius.
CAP. PRIMVM.
BIARMIA igitur est regio Septentrionalis, cujus Zenit est in ipso polo Arctico: eiusque Orizon est idem cum circulo æquinoctiali: qui Zodiacum in duas partes æquales intersecans, efficit, vt vna medietas totius anni sit vnus dies artificialis, & altera medietas vna nox: & ita totus annus esset ibi vnus dies naturalis. Sed cum ibi sol nunquam Positio autoris sphæræ magis 23. gradibus sub Orizonte deprimatur, videtur (inquit autor sphæræ) quod illis sit dies continuus sine nocte. In omni enim climate dies oritur, antequam sol supra Orizontem eleuatur per 18. gradus, secundum sententiam Ptolemæi, aut secundum alios ad 30. gradus, scilicet per quantitatem vnius signi. Hactenus conuenienter ad naturam philosophatus est idem autor sphæræ. Quod autem subintulit, iniuriosum est naturæ: quam iudicare debuisset providentiorem circa conservationem vniversi. Illam enim nunquam intermissam lucem naturæ beneficio concessam, perpetuis nubibus obsuscans, ait, radium solarem ibi existentem, ad eo debilis esse virtutis, vt elevatos vapores consumere, aut purgare nequeat. Proinde (inquit) neque aer serenus ibi est, neque dies. Hoc ille dicere voluit. At ex opposito surgunt Positio Plinii & Solini. duo magni philosophi, Plinius, & Solinus, qui propter continuam solaris luminis præsentiam affirmant, ibi omnia intolerabili solis ardore periclitari. Ita isti, & ille,
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































