Sida 761
Cap. XXXII. De periculis Nautarum, infestatione maximarum beluarum, auium, & minimorum pisciculorum
LIBER XXI. 761
digitus, vel manus tacta, illico incurabiliter intumescit, cvi solummodo forte acetum succurrere videtur. Sed caniculæ mannæ morsus maxime periculosus est in ipso attractu, quo se eximere solet, atque hominem secum attrahere in mare devorandum.
De periculis Nautarum, infestatione maximamrum beluarum, auium, & minimorumpisciculorum,
CAP. XXXII.
CERNVNTVR in hac supraposita imagine tria spectacula trepidantibus navarchis satis formidoipsa, infestatio scilicet nautarum a grandibus balenis eructantibus haustas fistulis aquas in navim, volucribus innumeris, ac minutissimis pisciculis retinentibus naves. Primo periculo subvenitur projectione magnorum vasorum, vel aspersione lixivii ab omni parte navis e castoreo confecti, vel alto clangore tubarum: secundum a coturnicibus avibus illatum, ardentibus faculis contra alitum alas extensis removent: tertium, quia subtus in vndis latitat, nunquam vel raro eius evitandi facultas datur, quod minimum corpore, sed maximum naturæ potentia hostem, semipedalem scilicet pisciculum, echeneidem, vel remoram dictum superare nequeant: qui ex eo secundum Isidorum nomen sumpsit, quod navem adhærendo retineat. Ruant licet venti, sæviant procellæ, navis tamen quasi radicata in mari stare videtur, nec moveri, non retinendo, sed tantummodo adhærendo. Hunc Latini moram appellaverunt, eo quod cogat stare ipsa navigia. Dicit etiam Ambrosius lib. V. Hexamer. cap. IX. Echeneis est animal in mari exiguum, vile, & despicabile. Hic tamen cum ventorum procellam præsenserit, calculum validum arripit, eumque velut saburram vehit, & tanquam anchoram trahit, ne excutiatur fluctibus. Itaque non suis se librat viribus, sed alieno stabilit & regit pondere. Stabilimentum præterea dat aliis, quod sibiipfi præstare non potest: sibi enim a lapillis mendicat, quod navibus abundanter tribuit. Talibus itaque minusculis creaturis illuditur hominum impotens superbia,
I marginalen: Caniculæ marinæ mors' exitiales. Nautarum pericula diversa. Remedia ad fugandas beluas marinas. Coturnices quomodo a navibus arcentur. Echeneidis pisciculi potentia. Echeneis despicabile animal. Superbia hominu impotens a minusculis creaturis illuditur.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































