Sida 474
Cap. I. De diuersitate habituum
474DE CONDI. AQVIL. PO.
De diversitate habituum.
CAP. I.
LONGE aliter olim vestitus in Septentrionalibus regnis, & populis, quam nunc est, formatus erat, præsertim exteriori, interiorique ornatu mulierum. Exteriori inquam, quia vetusto tempore illustres fœminæ tunicis vtebantur, ad pectus & brachia strictissimis: sed in extensione fimbriarum monstrosa videbatur longitudo, adeo vt vix vna sufficeret ancilla in fimbriis hujusmodi comportandis: quæ etiam in hoc abusu aliqualiter dominæ suæ conformabatur. In capitibus vero subtilissimis pannis lineis, negotiatorum quæstu ab exteris regionibus longo maris circuitu importatis, sub his tamen tegumenns, aureas coronas lapidibus pretiosis intextas, secundum qualitates stirpis, & opulentiæ, portabant: ad vmbilicum vero pro cingulo, vel zona, aureis filis contexta, vel fusa, extensaque in longum aurea, aut argentea lamina, latitudine duorum digitorum, vtebantur. Reliquæ mulieres latissimas habebant manicas, sed has in medio cuneatas, ac argenteis, vel deauratis noctis quasi tenaculis clausas. Præterea capitis ornamentum erat de panno rubeo superius strictum, ac cuneatum, similiter argenteis nodis claudendum, vel aperiendum: & hæ quoque coronis deauratis sub lineis pannis, valde subtilibus, ornabantur: & vti earum togæ, præsertim nobilium, pariter & plebeiarum ( excepto valore panni ) erant strictissimæ, ac brevissimæ: ita vrbanarum longissimæ, deauratas & quadratas in anteriori parte laminas. a collo vsque pedes super fimbriis ex vtioque latere dependentibus, habentes. Vestis autem scapularis, qua hic virgo induta conspicitur, ipsam pudicitiæ, castitatisque observantiam designat.
I marginalen: Diversitas habituum. · Fimbriæ monstrosæ. · Ornatus capitum. · Aureæ coronæ. Zona aurea. · Manicæ cuneatæ. · Tegumentum capitis. · Togæ brevissimæ. · Togæ latissimæ.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































