Sida 370
Cap. XIII. De diuersis modis præliandi Finnorum
370DE BELLIS GLACIALIB.
De diversis modis praeliandi Finnorum.
CAP. XIII.
CVM apud Finnos, seu Finlandos populos Septentrionales, ob eorum nimiam ferociam, gravibus pœnis censura Regia edictum sit, ne domi in mutuam perniciem bellicis armis vtantur, videlicet lanceis, ttlis, jaculis, gladiis, aut pugionibus oblongis: attamen securium, dolabrorumque vsum pro domestica necessitate levanda omnimode permissum habent: quibus etiam conficiunt stucturas admirandas. Verum ne defensoriis armis, quibus sese a Moschovitis latrocinantibus nimium vicinis, opportuno tempore defendant, carere videantur, hastatis fundis primos insultus sufferunt, aut repellunt. Deinde cominus certaturi, jactilibus saxis cingulis eorum alligatis se tuentur. Fortissimi enim sunt brachiorum, atque plurimum jaciendo experti, ita vt nullus frustra pereant iactus. Habent etiam longissimas hastas abietinas, sole arefactas: quarum cuspides clavis, vel sudibus acuunt. Hique velitum, seu levium equorum impetum primi repellunt. Quidam restibus instar retium ferinorum ductilibus sublimi jactatione vtuntur. Vbi enim cum hostem congressi sunt, iniiciunt eos restes quasi laqueos in caput resistentis, vt equum, aut hominem ad se trahant. Quidam etiam lapide pugillaris qualititatis funiculo quatuor palmorum longitudinis ( quibus ferrei, vel plumbei globi, vel catenulæ ferreæ non sunt ) baculo alligato equitum brachia, vel equorum pedes involuunt, trahendoque in casum repentinum retorquent. Nec minus eisdem Finnis adjutorio sunt maximi, ac mordacissimi canes: quos non minus equi Moschovitarum horrent, & fugiunt, quam Persici equi camelos. Hi etenim canes saltu, & morsu ( prout disciplinati sunt ) naribus equorum insidiantur: quo evenit, vt ea formidine subito se in posteriores pedes erigant, equitem abiicientes, illico interimendum vel captivandum.
Adhuc
I marginalen: Populus ferox. · Arma bellica. · Instrumenta permissa. · Fundæ hastatæ. · Iactus certus. · Vsus restium in prælio. · Globi projectiles. · Canes insidiosi. Equi Persici timent camelos. · Equi elevati præcipitat sessores.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































