Tillbaka Read Runeberg

Historia de gentibvs septentrionalibvs, earvmqve diversis statibvs, conditionibvs, moribvs, ritibvs, svperstitionibus, disciplinis, exercitiis, regimine, victu, bellis, structuris, instrumentis, ac mineris metallicis, & rebus mirabilibus, necnon vniuersis penè animalibus in septentrione degentibus, eorumq́; natura. Opvs vt varivm, plvrimarvmqve rervm cognitione refertvm, atqve cvm exemplis externis, tum expressis rerum internarum picturis illustratum, ita delectatione iucunditatéque plenum, maxima lectoris animum voluptate facilè perfundens

Originalsida 624
Originalsida 624
Originalsida 624
Originalsida 625
624–625

Sida 624

Cap. XXVII. De Erinacii, & Vrsi conflictu

624DE ANIMAL. SYLVES. De Erinacii, & Vrsi conflictu. CAP. XXVII.

LICET erinacius pinnas habet cacumine aculeatas, quibus sibi poma colligit ad victum, atque recondit in cavis arboribus, & vrsum in nido molestat: attamen mole opprimitur vrsi, ingenio adhibita, ea videlicet forma in imagine superius, vel simili expressa, quando scilicet convoluitur erinacius in formam pilæ, ne quid in eo præter aculeos comprehendi possit: quo tamen remedio, aut vrinæ aspersione, contra vrsum vlciscentem hospitium violatum, prævalere nequit: neque vrsus eam prædam, licet miferam, & inopem, quasi spinosam escam, vorare potest. Quocirca rediens in cavernam suam quiescit, atque suctu vngulæ vivit, & impinguescit: casuque quo caperetur, & caro eius assaretur, præter morem omnium carnium nigresceret, licet nullum argumentum minimi humoris, in alvo eius inveniretur, neque circa cor, nisi exiguæ guttæ, nihilque sanguinis in reliquo corpore. Procedunt vernali tempore mares præpingues: cujus rei causa non prompta est, quippe qui nec somno quidem saginentur præter XIIII. dies. Manifestum relinquit Aristoteles, vrsum agrestem hyeme latere: sed vtrum hoc faciat propter frigiditatem, an propter aliud, quæstio est: quæ tamen videtur sequentibus causis posse solvi, videlicet quod vestigiis nivibus impressis, non rapiatur in prædam: quodque naturæ instinctu hoc sit, ne luporum agmine, qui hyberno tempore plus sæviunt, lacerari possit: neve acuta glacie lædat pedum molliores plantas. Ideoque propter frigiditatem latere vix creditur: quia adeo villosus est, vt ne nivibus, pruina, vel glacie penetrari possit: immo omnes in asperrima hyeme vtuntur vrsina cute, pro calore conservando, dum inter agunt per dies & noctes in vehiculis suis. Est etiam pugnam vrsorum contra apros, sed rara victoria: quia plus præsidii habent in dentibus, quam cervi, vel tauri in cornibus, aut celeritate. Equas gravidas dentibus, ac calcitratione pedum validi caballi defendunt ab vrsis. Pulli agilitate cursus se defendunt: attamem pavorem semper retinent, vt inutiles sint ad bellum: in quo sub stratagemate solet aliquis armatus occurrere pellem vrsina, propter equos ab vrsis alias vexatos. Attamen id notandum erit, quod sæpe minores bestiæ angustiatæ, majores interimunt & fortiores, vt superius de mustela & alce, atque hic de erinacio spinoso & vrso villoso exemplificatur, vt loco cedat: immo fortissimis pugnatoribus evenit, vt pericula ab exiguo hoste, non prævisa, aut contempta, pati cogantur. De Vrsis

I marginalen: Erinacius, qui & echinusterrestris dicitur. · Violator hospitiorum punitur. · Vrsus suctu vngulæ impinguescit. · Vrsus villosus. Pellis vrsina vtilis. · Pullus equinus ab vrso fugatus nil valet in bello.

Källa: Alvin · ·