Sida 676
Cap. XXXII. De Onocrotalo
676DE AVIBUS.
contra omnium volucrum genus in cauda pedes habentes, ita vt stando in terra (quod rarius accidit) sicut homo gestu pectoris erigantur: quas aves beatus Martinus divina virtute coëgit aquam contra naturam suam deferere, & arida loca, ac deserta pefere, prout alibi habetur, quod S. Hieronymus lionem asino custodem deputavit. Horum pulli statim vt ova exeunt, tanto vigore pollent, vt si matrem eos perdere contigerit, virtute propria vivant: hyemeque pinguiores sunt, propter paucitatem motus: quia omnem animal sereno aëre gaudet, & in eo plus vagatur: sed multo magis frigore vrgente, quando frequentissimos faciunt motus circulares, & quadratos, ne congeletur aqua, prout superius de anate dicebatur. Nepa est avis longi rostri, cinerei coloris, vt perdix in dorso, & in ventie vt nisus. Hæc susceptura cibum, in luto tantum rostrum infigit, vt nisi pede illud extrahat, persecutoribus suis fiat præda: & ideo in die quiescit, & nocte ac aurora cibos quærendo vagatur, etiam currendo: & ita capitur retibus, propter carnis dulcedinem, præsertim quæ minor est, instar turturis hyeme latitans in cavernis. Aquatica vero major, gemitum importuno indicat tempestates.
De Onocrotalo. CAP. XXXII.
ONOCROTALVS in numero aquatilium, multas in ventre recondens escas, & postea extrahens, & manducans, habet similitudinem oloris: nec differre existimaretur, nisi faucibus inesset alterius vten genus. Hue omina inexplebile animal congerit, mira capacitate, vt mox perfecta rapina sensim inde in os reddita, deferat in aluum ruminantis modo. Avis hæc rapax est, & longi ac serracilis rostri, instar oloris: quod in aquam, vel terræ lutum infigit, & quasi cornu sonans, horribilem sonum emitit. Suntque duo genera, aquaticum, & sylvestre: & vtrunque inter aves splene caret. Folliculos magnos in gutture habet: quibus primo cibus mollificatur: deinde ventri, vt digeratur, transmittitur. Alia cibi receptacula non habet. Ideoque in aquis potius vivit. Gallia etiam Septentrionalis hanc aveni habet: cujus quoque Hieronymus meminit, quod fixo in pulvere rostro horrende clamat. In Oriente reperitur etiam hæc
I marginalen: Aves aquaticæ virtute divina fiunt terrestres. · Leo custos asini. · Animal sereno aëre gaudet. · Nepa. · Onacrotal' animal inexplebile. · Hieronymus de onocrotali natura loquitur.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































