Sida 257
Cap. XVIII. De externis exemplis malignorum iumentorum
LIBER OCTAVVS257
De externis exemplis malignorum jumentorum.
CAP. XVIII.
QVIA gentibus Septentrionis vix notitia est, qualis fuerit equus ille Seianus, de cujus forsan vsitato nomine magis, quam maligno eventu, plurimi plura referre noverunt. Igitur talis erat, vt quotquot ob eius eximiam præstantiam eum equitare volebant, tot in præcipitia, mortemque ruebant Afferitur enim fuisse magnitudinis inusitatæ, cervice ardua, colore phœniceo, flava & comanti juba, cæterisque equorum laudibus insignis: hunc tamen quisquis possideret, cum omni demo, & familia, ac fortunis in perniciem deduceretur Itaque Cn. Seium primum eius dominum, a M. Antonio capitis damnatum, miserabili supplicio vitam constat finivisse. Eodem tempore Dolabellam consulem in Syriam proficiscentem, fama eius equi permotum, Argos divertisse, emisseque sestertiis centum millibus, sed ipsum mox in Syria bello civili obsessum, atque interfectum fuisse. Deinde eundem equum C. Cassium, qui Dolabellam obsederat, adduxisse: quem Cassium postea victis Parthis, susoque exercitu suo, miseram mortem oppetisse manifestum est. Deinde Antonium post interitum Cassii parta victoria, nobilem illum equum quæsivisse, & mox eo potitum, victum, atque desertum miserabili exitio interiisse. Vtcunque sit, annectendum hic puto, & valde cavendum, quod equi in præliis, aut alibi sagittis in latere, vel vmbilico, vel coxis icti, se sæpius in posteriores pedes elevant, dorsotenus cum fessore casuri, prout Herodotus plurimis in locis de Parthorum equis attestatur. Est etiam in pari proverbio communis relatio de auro Tolosano, quod quicunque illud attigit, a templis exportando, ille milero, accruciabili exitum perierit, prout Strabo lib. IIII. reliquit manifestum. Aurum igitur Tolosanum, teste Iustino lib. XXXII. suere argenti pondo quinquies decem centum millia, auri pondo centum decem millia: quod sacrilegium causa excidii Cæpioni, exercituique eius fuit. Pondo, interprete Budæo de Asse, continet libras decem.
I marginalen: Equus Scianus. Primus possessor equi periit. Cautela equi vulnerati. Aurum Tolosanum. Auri Tolosani quantitas. Pondo.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































