Sida 663
Cap. XVIII. De pullis Columbarum, & virtute medicinali eorum
LIBER XIX.663 De pullis Columbarum, & virtute medicinali eorum. CAP. XVIII.
DVPLICES in Septentrionalibus terris sunt species columbarum, sylvestrium scilicet, & domesticarum, Quæ sylvestres sunt, satis frequenter in escam hominum, arte & industria venatorum captæ deputantur: non autem vt ordinarius cibus, sed pro voluptate permissus. Harumque columbarum pullos e cavis arboribus, seu rupibus extractos, juvenes heremi scrutatores sæpe quæsitos, ad ædes reportant: iisque vescentes avidiores redduntur, vt eos deprædentur ex sylvis. Domestici vero pulli verni reputantur meliores, ob sana nutrimenta: sed pingulores in autumno, ob maturiorem pastum. Medici, licet rari sint in regionibus illis, pullos teneros e sylvis raptos, suadent dari phlegmaticis, sed non colericis, & calidis a natura Item omni morsui columbam recenter occisam applicant, & sanatur. Item stercus columbarum doloribus apponunt, vt humores desiccentur. Item sanguine columbæ sanant podagram, vel mitiorem faciunt. Item sanguine columbæ levant oculorum maculas: fluxumque sanguinis eodem naribus instillato sistunt. Item stercore columbarum mixto melle verrucas tollunt. Item sanguine columbæ ex ala dextera accepto, oculo infirmo medentur. Recenter enim eductus, acutus valde est, & dissolutivus: & ideo eum congruere afferunt lippientibus oculis: quorum alioqui dolor frequentius generantur e vehentissimis ventis frigidis: qui videntur magis foris vrere, quam aliqua intrinseca causa.
I marginalen: Columbarum species duplices. Pulli domestici. Pulli sylvestres pro medicinis dantur. Medicinalia aquilonarium e columbis.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































