Sida 565
Cap. XLVI. De eodem, quòd propter thesaurum aperiuntur sepulchra
LIBER XVI. 565De eodem, quod propter thesaurumaperiuntur sepulchra. CAP. XLVI.
REFERT Franciscus Patricius Senvisis Solonem inter præclaras leges suas statuisse, ne quis in defunctos maledicere auderet. Pium nanque esse dicebat, sanctos eos putare ui e vita disceserunt: & eorum vrnas violare, inexpiabilis religionis arbitratus est. Vnde Alexander Magnus Darii victoria potitus, cum in Persas venisset, Polymachun virum nobilem, quod Cyri sepulchrum demolitus esset, necari jussit, motus præsertim Epigrammate Græcis literis sic inscripto: Quisque mortalium, & vnde veneris, te enim adempturum, scio hac lege. Cyrus sum, qui Persis imperium armis quæsivi: hoc quodcunque est, humi est, in quo corpus meum tegitur: noli me irridere. Hæc verba Alexandri mentem commoverunt, vt instabilitatem fortunæ cognosceret, & manibus defuncti Regis vltione violati sepulchri impio sanguine parentaret. Quanti etiam faciunda sunt monumenta sepulchrorum, placido Epigrammate Semiramis Regina animi excellentissimi docuit: quæ cum sibi sepulchrum non admirandi sumptus constituisset, inscribi jussit hæc verba: Quicunque Rex pecuniis indiget, aperto monumento, quod voluerit, accipiat. Has literas cum legisset Darius, opinatus thesaurum absconditum esse, sepulchri lapidem deleri jussit: quo revoluto, literas alias vidit, ad hanc sententiam scriptas: Nisi Rex avarus esses, & pecuniæ insatiabilis, mortuorum monumenta non violasses. Vrbana quidem irrisione avaritiæ crimen carpsit fœmina excellentissima, & Epigrammatum sepulchrorumque nimiam diligentiam contempsit. Quid nunc dicerent patres, & avi in Septentrionalibus Ecclesiis ante secula sepulti ? quorum cineres effossa humo, simili avaritiæ titulo sub specie salnitri coquendi, a nepotibus, & filiis commixti stercore pecorino, vel fœtida vrina rapiuntur ad ollas: quibus cineribus ethnica barbaries, vt in terra permaneant, ignoscere solet. O caninam crudelitatem, o rabidam amentiam & temeritatem, o rem non visu modo, sed dictu quoque abhorrendam, e sacris locis sacros eruere cineres, vt ictibus, & globis adaptentur bombardarum Merito miraculo, quam naturali aliqua ratione. Anthei etiam LXX. cubitorum longitudine sepulchrum, Plutarcho referente, sacrum reputatur: cujus aliqua pars læsa nisi illico reparetur, continua pluvia durat.
I marginalen: Lib. 5. dei insti. reipub. ti. 10. Violator sepulchri necatur. Epigramma Cyri. Noli irridere. Epigramma Semiramis Reginæ. Princeps insatiabilis hæc notet. Sepulchra mortuorum violantur. Tumulus Strati poëtæ & natura eius. Sepulchrum Anthei 70. cubitorum longitudine.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































