Sida 279
Liber nonus: De bellis campestribus
LIBER OCTAVVS279
severitatem, in omnibus ostendisse, sed longe terribiliora ex industria, quæ sine suspirris, & horrore legi nequeunt, & multo minus in libros referi, reliquisse. Danica tamen nobilitas post exactum Regem Christiernum antedictum, XLIIII. articulos in Vrbem, & totum orbem, pro sua excusatione, cur ab eodem Rege defecerat, publice legendos emisit. Ita & Senatores regnorum Suetiæ, & Gothiæ, ac Norvegiæ, tam antea, quim postei repetitis vicibus libris, & literis sese excusarunt. Quod autem ego amarius cæteris, venus tamen, & parcius scribo, audax testimonium facit, quia cum gravi meo periculo, & mœrore omnibus iis tragœdiis inspiciendis intersui, vt dolenter viderem mala gentis meæ, quæ nunc millies aucta videntur, & insuperabiliter, ob impias legum constitutiones, & subditorum oppressiones, deteriora. LIBRI OCTAVI FINIS. OLAI MAGNI GOTHI ARCHIEPISCOPI VPSALENSIS DE BELLIS CAMPESTRIBVS LIBER NONVS. PRæFATIO.
AVTVMANT plurimi bonæ spei homines, expeditis regionum, ac Regum truculentissimis præliis, quibus fere totus crbis occupatur, propter ingentes provinciarum ruinas, ac alia infinita stragium incommoda, stabilem quandoque posse fieri pacem. Sed rursus quam incerta, ac anxia sit hæc spes, quæ sui mora infinitos affligit, non est quod multis probetur argumentis, cum ab initio bella, & seditiones lemper coaluerant, atque (nisi Deus averterit) mundum nunquam sint relictura, sed aucta majoribus malis, perpetoo quoad hæc humana natura perstiterit, permansura: quam rem tam sacræ, quam profanæ historiæ, atque poëses, quæ bellorum plenæ sunt, semper fuisse testantur: immo quibus armis, machinis, locis, temporibus, ducibus, periculis, & cautelis facta perhibentur, tam generaliter, quam particulariter passim a multis, tum veteribus, tum recentioribus fuerat demonstratum. Cum itaque in regnis Septentrionalibus horrenda semper, tanquam in domo Martiali, ab initio seculi non solum communi more contra armatos homines fuerant commissa certamina, sed & adversus elementorum asperrimas qualitates, & tempestates oppositæ vires, prout annexa tabella, quomodo in vallibus, montibus, sylvis, campis, aquis, & glaciebus arduissima exercentur prælia demonstratur, successivisque libris & capitibus, prout septimo & octavo factum est, amodo ostendetur. Nec optimus inspector inania hæc judicet, donec causas intelligat, an talibus calamitate, & cruciatu plenis instrumentis, quærenda sit intima securitas: an paci, quæ nihil insidiarum habet, per amœniora compendia Dei virtute, & victrice patientia sit consulendum. Vere tamen fatendum est, quod ipsis armis prima facie terretur inimicus, & incipit animo cedere, si se cognoscit similia non habere: quæ veluti in bello sunt necessaria, ita & in pace decora videntur: attamen imbelles, fragilesque mortales cunctis beluis efficiunt ferociores.
I marginalen: Articulos 44. Danica nobilitas posuit contra proprium regem. Mala posteriora pejora. Spes dilata affligit animam. Bella continua videntur. Bella Aquilonarium continua. Locabellosum.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































