Sida 577
Cap. V. De Canibus, & eorum diuersa natura
LIBER XVII. 577
quercinis loco fœni, vel culmi, jumenta vescuntur. Aestate vero, in lucidissimis noctibus pascua sumunt sub cura pastorum, propter improbos vermes, & bruchos: quos ipsi custodes piceis sumis, vbique pinorum combustione flammantibus, exurunt, aut arcent. Sed non ex integro: quia ingruente autumnali tempore, bruchi ingrediuntur cutes macrorum boum, ibique hybernant, vt tempore vernali cutem exeant, ac hospitem vexent: veluti erucæ folia arborum depascentes, in quibus seminario folliculo hyemem inhæntes, transegerat quietiorem. Boves tamen, quibus vermes hujusmodi sunt infesti, e cœtu aliorum, quantum industria permittit, seorsum impinguandi, mactandique segregantur: tuncque dorsotenus velut cribrum cutis perforata apparet, pretium sui diminuens aliena labe. In iis autem locis sanius conservantur, celeriusque impinguantur, vbi nec muscarum aculeis, nec bruchorum stimulis agitantur, & fatigantur, & herbarum virentium satietate non privantur. Nec est inconveniens, vt tempore famis veteribus confusis piscibus, vento maceratis, dum campi nivibus repleti sunt, vescantur, vt superius lib. IX. cap. XLIIII. pro parte reperitur ostensum. Præterea ad hunc casum Plinius lib. XI, allegat Theophrastum dicentem, boves vivo pisce vesci. Immo & lupulo e cervisia depurata projecto, intantum vorando delectantur, vt saltum faciant more ebriosorum. Boum vero attritis vngulis in asperitate glacierum, saxorum, ac arenarum, arvina vngendo medentur agricolæ: etiam pice liquida vngendo pedes. Boum etiam, teste Isidoro, in socios eximia pietas est: nam alter alterum inquirit, cum quo aratia collo ducere solet, frequentique mugitu pium testatur affectum, si forte defecerit. Idemque Ambrosius attestatur: Si mutetur bos compar, alius jugum trahere nescit.
De Canibus, & eorum diversa natura. CAP. V.
ETSI canum diversitas, & mira propriætas in multis mundi partibus, quasi omnibus, vel plurimis nota sit: attamen Aquilonarium terrarum canes vti rigidiori cœlo, scilicet signo Cynosuræ subjecti sunt, ita & audaciorem ferocitatem præ cæteris habere videntur. Hujusque rei exempla cum superiori lib. V. cap. XII. nonnulla adducta sint, onerosum non æstimabitur, vt similia jungantur eisdem, videlicet homini data fuisse a divino numine duo animalia pro solatio fidissima, canem videlicet, & equum: canem, vt custodem CCCixi
I marginalen: Bruchi fugantur funio piceo. Bruchi intrant cutes boum hyematuri. Pretium minuitur aliena labe. Boves piscibus vescuntur tempore famis. Boves inebriati saltant. Pietas boum. Cynosura. Animalia duo hominibus pro solatio data.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































