Sida 619
Cap. XXII. De natura Taxorum
LIBER XVIII.619 De natura Taxorum. CAP. XXII.
VISI sunt superioribus capitulis fibri, sive castores, quomodo domos structuri in aquis, vnum videlicet alterius societatis profugum, vel alienigenam, in lignis comportandis, ad terram supinum statuunt, ventrique eius onus pedibus constringendum imponunt, ac demum eundem pertrahunt in locum destinatum. Iti præsenti cap. similis naturæ sagacitas apparet, in animalibus, quæ Taxi dicuntur. Hi enim, quia in specubus, ac subterraneis antris naturaliter habitant, mansionem mirabili modo confingunt, ita videlicet, vt vnum taxum constituant terræ pedibus suis effossæ vectorem: qui supinatus extensis cruribus, & erectis, supra ventrem suum terra effosa accumulatur, oneraturque: per pedes ab aliis exportantur: totiesque hoc faciunt, quousque mansionis latitudo habitatoribus sufficere possit. Sed habitationem hujusmodi tanto labore partam, non sine difficultate postea tuentur. Primam namque hostilitatem patiuntur ab insidiis vulpeculæ: quæ cum domum nunquam fabricat, dolis confisa malignis & solitis, taxorum foveam ingreditur, ac fœtore stercoris tantum inquinat, vt horrore suam domum relinquere cogantur, & securitatem. Attamen ne insidiosæ vulpis impunita perduret astutia, sæpissime venatorum industria canum proditione comprehenditur, & excoriatur. Profecto æqua lex esset, vt alienæ possessionis invasores partes, vulpium fierent, qui vulpium insidias, & mores maris artibus imitari conantur.
I marginalen: Castorum natura. Taxorum natura. Vulpeculæ insidiosæ. Vulpeculæ captæ excoriant. Partes vulpium fient.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































