Sida 259
Cap. XXI. De multiplici genere bellatorum
LIBER OCTAVVS259
Adhuc de eisdem militaribus exercitiis externis,
CAP. XX.
MEMINIT præterea Fran. Irenicus lib. II. cap. XXIIII. Germanis fuisse familiare, in gyrum equos vertere, ac in altum levare: verum ago assero primum apud Gothos Septentrionales equos in gyrum vertere plurimum in vsum fuisse, perpetuaque disciplina durare, Sed abolita est, & in contemptum redacta consuetudo, equos in altum ob rationes supradictas levare, dum æque aptum attenderent, ex equo in duos posteriores pedes erecto pugnare, velut bipedem armatum manibus ac pedibus humi serpentem, hostem impetere conto. Sicut enim natura vnicuique animanti vires in singulis membris pulchre præseripsit, ita & eis ornatius est vtendum Quam periculosum autem, & inutile sit, ex equo sursum elevato pugnare, videatur superius cap. XVIII, & cap. XVII. Cæterum Vegetius lib. I. De re militari hæc asserit: Equorum salitio non solum a tyronibus, sed etiam a stipendiariis militibus districte semper exacta est: tantaque cura hujus rei solet esse, vt non solum a dextris, sed etiam ab sinistris partibus & insilire condicerent de silice. Hoc enim assidua meditatione faciebant, vt scilicet sine mora in tumultu prælii ascenderent, qui tam studiose in pacc se exercebant. Idem lib. III: Equi cataphracti propter munimenta, & arma, quæ gerunt, a vulneribus quidem sunt tuti, sed propter impedimentum, & pondus armorum, facile est ipsos capi, quia frequentius contra dispersos pedites, quam contra equites in certamine sunt obnoxii. Melius tamen ante legiones positi, vel cum legionariis mixti sunt, quando cominus ( hoc est, manu ad manum) pugnatur, quia aciem hostium sæpe rumpunt.
De multiplici genere bellatorum.
CAP. XXI.
VERTITVR inter militares homines sæpius admiratio, quomodo non nulli bellis acerrimis implicati, vel vivi, vel faucii campum, seu pugnam exeunt, qui primi videntur, & permanent in prælio, ac vltimi sunt in exitu,
I marginalen: Equi vertuntur in gyrum. Membrorum præscriptæ vires. Equorum salitio. Mora nulla in saliendo equos. Impedimenta ponderum. Cominus pugnare.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































