Sida 526
Cap. XXXIIII. De abiecta cõmendatione mimorum, & vtili laude prudentũ
526DE HOMI. EXERCI.
de similibus multis. Quidam per signa composita quasi quibusdam literis edocent intuentis aspectum. , inque manu leguntur apices rerum: & non scribendo facit, quod scriptura declaravit: & hæc pantomimis, ac mimis annexa sunt, qui Principes curis edacibus æstuantes, lætissimis signis, & gesticulationibus alacriores efficere solent. Hancque partem Musicæ disciplinæ, Mutam nominavere majores, scilicet quæ ore clauso manibus loquitur, & quibusdam gestibus facit intelligi, quod vix narrante lingua ( teste Cassiodoro lib. I. Epistolarum aut scripturæ textu, possit agnosci. Pro talibus tamen simplicibus fatuis, nulli fiunt sumptus, sed astutissimis, & scandalosis: quibus & pretiosæ vestes, aurei torques, ac splendidæ gemmæ a Principibus donantur, vt aliquot adulatoriis scriptis, vel potius infamibus rhythmis amplificent eorum acta: que multo præclarius a gravibus historicis paucioribus expensis, honestioribus exemplis, & verioribus censuris, cum fide & laude perpetuari possent in toto terrarum orbem.
De abjecta commendatione mimorum, & vtili laude prudentum.
CAP. XXXIIII.
SED nec ignotum vniversis relinquitur, quanta ignominia Principibus sit, aut laudis cupidis, a talibus commendari, quorum præcipua proleleio est infamibus colludere, turpibusque colloquiis bonos mores corrumpere, eosque effœminatos efficere, ac libidinosos reddere, & luxuriosos: præterea comœdiarum more adulteria, & stupra repræsentare, vel concinere, vnde spectandi enascatur voluptas, & consuetudo, ac turpissima quæque faciendi licentia perniciosa: et denique ad omnium virorum gravium obmutescere rationem, & censuram. Cujus rei testis est illa Messaliensis meretrix, quæ in actu publico prostans, vestemque deducens, gravi Catone viso descendere in spectaculum, a gestu se statim continuit, & aliis mirantibus ait, Severum virum adesse: qua quidem voce ostendit, longe pluris esse vnius gravissimi viri aspectum, quam totius populi applausum. Quocirca etsi cuncti, maxime Principes, laudari appetant: tamen intime caveant, ne id procurent, vel admittant fieri a histrionibus, & protomimis: nisi similes illis estimari, & forsan esse velint. Vera etenim laus haberi debet, quæ a laudato viro proficiscitur: quia a tali viro emanat, qui virtute præditus cum laude vivit. Sed hæc peramplius verior esse judicatur, quæ e recte factis, & justis meritis multitudinis etiam laude concurrente procedit: alioquin nihil aliud, nisi popularem auram, aut scurrarum fucum captant: quo nihil instabilius, aut detestabilius inveniri potest. Igitur attendendum erit vnicuique, maxime Principi in sublimiori dignitate constituto, ne sic scurrarum, mimorum, histrionum, parasitorum, protomimorum brevi tempore delectetur spectaculis, vt immemor salutis, perdito tempore, honore, laude, & bono nomine, in vno momento rapiatur ad æterna tormenta: quæ ab immundis spiritibus forsitan in vmbra, & forma histrionum apparentibus, & flagellantibus importunius sustinebit: sentietque perpetuo flendum esse cum Diabolis, sicuti in momentanea vita inconsyderate risit cum stultis. Exclamandum hic merito foret contra quosdam alti nominis viros, in sublimitate constitutos, qui pro summa voluptate ducunt, scurras videre, & audire, nudas mulierum picturas intueri, & iis delectari, atque aliis præbere videndas: quasi propria caro, mundus, & dæmonia non sufficerent ad infatuandum hominem, creatum ad imaginem Dei, ni & studiose in suam irreparabilem damnationem excitarent tot importunissimos hostes, ignorantes verbum beati Gregorii dicentis, Talem te ostendis in corde diligere, qualem imaginem ante te geris in oculis.
I marginalen: Præstigia. · Musica muta. Principes effusis muneribus a mimis mercantur laudem. · Graves historici vix aspiciuntur. · Studium histrionum. · Comœdiæ proprium. · Meretrix. Cato vir gravis. · Similitudo morum. Laus vera. · Viri magni quid caveant.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































