Sida 609
Cap. XI. De Leporum varietate
LIBER XVIII.609
nivium ( fovea relicta)condensatisi. Habet na nque hoc genus arborum majus frigoris temperamentum, propter densitatem ramorum, et latebras secretas in animalibus conservandis, quam quoduis aliud fruticum genus. Aestate vero in rupibus, & octris domicilium eligit securum, cum se novit naturali cooperante timiditate, omnibus animantibus datum in prædam: quam sola velocitate, & fuga vbi poterit, evadere meditatur: non autem quando ludit cum mustela: quia hæc etsi lusum ostendit (vt præsenti lib. cap. II. de alce, seu onagro dictum est)tamen collo eius in tantum premendo se astringit, vt illico guttur leporis quantumcunque valide currentis, dentibus, vt sanguinem eliciat, confringat, & manducet. Ita dolo, non viribus bestiolæ superatur: etiam accipitris velocitate: contra quem, vt flexuoso cursu adversus canem, vix, aut raro se reservat immunem.
De Leporum varietate. CAP. XI.
SVNT & duplices lepores, montani videlicet majores, & campestres exiliores: in quorum genere cuniculi deprehenduntur: qui subito partu, & eo plerunque damnoso, nimium multiplicantur, vt Plin lib. VIII. cap. XXIX. & Strabo lib. III. in verbo cuniculorum meminere. Sed hi nulli, aut rari sunt in Aquilone, ob terræ durissimam congelationem: quam hyeme nequaquam penetrare valerent, vti in terris arenosis Germanicæ nationis, Hollandiæ, ac alibi &c. Leporum cibus valde communis est, & vsitatus in Septentrione, maxime elixus cum jusculo atro pro more gentis, satis salubri, atque eius generis carnibus assis. Vnam tamen infelicitatem pleræque mulieres vterum gerendo incurrunt, vt vel esu, vel saltu super caput leporis facto, generent infantulos oris leporini, inter os & nares divisa labia perpetuo retinentes: nisi statim a principio assuant particulam pectoris tenerrimi pulli, illico occisi, & sanguinolenti. Qui podagram patiuntur, pedes imponunt jusculo leporis codi, temperato calore relicto. Renes etiam leporini inveterati, pedibus alligati, podagram levant. Contra dolorem pedum frigore adustorum (vt plerunque ibidem accidit ) cineres pili combusti apponuntur, & prosunt. Pellium leporinarum, candidarum præsertim, maximus quæstus, & vsus est apud institores Moschovitarum: qui plura millia vestium vel vendunt, vel pendunt Tartaris, vt redimant quietem, pacem securiore fruituri.
I marginalen: Temperamentum frigoris. Mustela lusum ostendit, sed mortem mediditatur. Vires superantur dolis. Cuniculi in aquilone non sunt. Cibus leporinarum carnium atri coloris, Os humanum quasi leporinum. Remedium podagræ. Remedium adustorum in frigore. Vestes leporinæ infinitæ.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































