Sida 387
Cap. XXXI. De pœna infidelium seruitorum per aquam gelatam inflicta
LIBER XI. 387
De pœna infidelium servitorum per aquam gelatam inflicta.
CAP. XXXI.
PVTABAT Paulus Iovius Episcopus Nuncerinus externarum regionum curiosus scrutator, & scriptor, furum latronumque, & similium malefactorum gravissimam fore pœnam, quod frigidis aquis guttatim super colla eorum dimissis, tanquam durioribus tormentis commissa flagitia confiterentur. Ita enim in Sarmatia sua teslatur: Fures, sicarios, latrones per quæstionem examinant Moschovitæ eo modo, quod aquam gelidam super caput ex alto paulatim dimittant: hocque habent pro intolerabili tormento. Hæc ille. Sed revera vel ludibriose bonus præsul a versuto Moschovitici principis nuntio, Demetrio dido, tempore Clementis VII. informatus est Romæ, vel aliis rebus curiosioribus intentus, non integre referentem patrios mores intellexit, hoc scilicet pro terribili tormento in ea durissima gente reputari, quæ flammis & eculeis adhibitis, vix vt acta revelet, tantillulum commovetur. Hos tamen Moschos in robore exuperant Sueones, & Gothi, qui Calendis Ianuarii solum in rebelles, discolos, & insoletes has pœnas infligunt, ea præsertim causa, quod qui principes, & dominos suos in sacris Christi natalitiis primum nocte, demum die accedentes, secuti non fuerint, ac permanserint, immo etiam quicunque in aliqua privata æde, vel familia idem non fecerint, aut turpia verba, scandalosaque facta commiserint, hos socii, testes, accusatores, & judices sonoroso æris, tympanorumque strepitu, longo ordine ad congelatas aquas eductos, genibusque innixos, nudato collo, & prono vultu in genua pressos, guttatim gelida aquam omnium applausu perfundunt. Quibus tamen compendiariam pœnam ( promissa erratorum emenda)celeriter infligere decreverint, ea gratia conceditur, vt simul & semel toto nudato capite, justæ quantitatis, & mensuræ vrna totaliter perfundantur. Soli Aethiopes ob verticis nimiam nuditatem, hanc pœnam horrescunt. Licet raro perveniunt ad Aquilonares regiones, veniunt tamen inter subsidiarios milites a Rege Galliarum, Regi Danorum ad impugnandum
I marginalen: Paulus Iovius. Verba Iovii. Demetri' Moschorum nuntius. Sueones & Gothi durissimi. Aqua guttatim dimissa. Vrna integra gratiose effunditur. Aethiopes.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































