Sida 71
Cap. XI. Iterum de eisdem
LIBER SECVNDVS71
Iterum de eisdem.
CAP. XI.
VIX crederem frequenti hominum relationi de miris hujus terræ Gruntlandiæ (quæ a batalisso, seu eminente arena nominata, aus abaliis a virore Gruntlandia dicta est ) mihi etiam per graves viros factæ, quod contra multitudinem gruum incolis hujus telluris fit belligerandum, nisi Plinius lib. VII. cap. II. de Scythicis gentibus loquens, scriptis & rationibus similia allegaret. Ait enim prædicto loco: Super Astomorum gentem extrema in parte montium Spithamæi Pygmæi narrantur, ternas spythamas longitudine, hoc est, ternos dodrantes non excedentes. Salubri cœlo, semperque vernante, montibus ab Aquilone oppositis: quos gruibus infestari Homerus quoque prodidit. Fama est insidentes arietum, caprarumque dorsis armatos sagittis veris tempore vniverso agmine ad mare descendere, & ova, pullosque earum alitum consumere: ternis eam expeditionem mensibus confici, aliter futuris gregibus gruum non resisti. Atque a hac opinione Solinus dissentire non videtur. XV. cap. vbi dicit, ab vrbe Gerania gruum multitudine Pygmæos fuisse pulsos: adiiciens, manifestum esse, in Septentrionalem plagam hyeme grues frequentissimas convolare. Nec piguerit meminisse, quatenus expeditiones suas dirigant. Sub quodam militiæ eunt signo, & ne pergentibus ad destinata loca vis flatuum renitatur, arenas devorant, sublatisque lapillulis ad moderatam gravitatem saburrantur, tunc se tollunt in altissima, vt de excelsiore specula metentur, quas petant terras. Fidens meatu præit cateruas, volatus desidiam castigat, voceque cogit agmen. Ea vbi obraucata est, succedit alia. Pontum transituræ angustias captant & quidem eas promptum est oculis deprehendere tanquam subjecta loca, in quibus scrupulorum sarcina pedes liberent. Ita nautæ prodiderunt, compluti sæpe ex illo casu imbre saxatili. Arenas non prius evomunt, quam securæ sedis suæ suerint. Concors cura omnium pro satigatis, adeo vt, si quæ defecerint, congruant vniversæ, lassasque sustollant, vsque dum vires otio recuperentur. Excubias nocte dividunt, vt exomnis sit decima clangore: produnt lapidis casu negligentiam. Aetate nigre scunt pennis, vt infra cap de gruibus, & Pygmæis amplius ostendetur.
I marginalen: Batalissus Gruntlandiæ. · Spithamæi Pygmæi. · Homerus. Ova devorantur ne hostes multiplicentur. · Gruum multitudine Pygmæ i expulsi. · Saburrantur. Dux gruum. · Nautarm testimonium. · Gruum natura.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































