Sida 226
Cap. VIII. De littoralibus præliis
226DE BELLICIS INSTRV.
Adhuc de cautelis bellatorum.
CAP. VII.
SOLET etiam plerunque, vti in quovis acerrimo bello, accidere, vt non modo defesso e pugna excedendi, sed ne saucio quidem eius loci, vbi constiterat, relinquendi, ac sui recipiendi facultas concedatur. Ideoque hyeme propter horrendum frigus, & æstate ob ingentem æstum longe plures pereunt, quam reliquis temporibus anni: quinimmo cuncto tempore intereunt, qui aut pericula præuidere negligunt, aut hostium paucitate contempta, temere præliantur. Sæpe etenim minores bestiæ angustiis constrictæ, rabie contracta majores superant, vtpote quod vna vulpes plures canes robustos lacerat, & evadit. Qui vero in hostili exercitu ab equis sive nudis, sive cataphractis pugnant, majoribus periculis subiiciuntur. Incolæ enim patriæ, defensores, vti pentissimi sunt in sagittatoria arte e fortibus corneis ballistis, ita & modum pugnandi servant, vt potius equum, quam fessorem latioribus sagittis, Schecta appellatis, transfigant: recte existimantes, læso jumento, ipsum fessorem mox ruiturum. Nec opinione saltuntur. Ferrea enim sagitta corpori immissa, intolerabili excitato cruciatu equitem & jumentum strangulat repentino casu, prout in multis cap. infra dicetur. Præterea hoc observant, vt semper pedites, qui optimi jaculatores sunt, in locis montanis, ac asperis pro equitibus pugnent: quia loci natura cum fideli ductore victoriam a hostibus certissimo exitu pollicetur, sicuti econtra, quando duces belli ad insidiosa loca ducunt, vel potius seducunt exercitum optime animatum, & armatum: prout Livius factum fuisse in saltibus Candianis testatur, & Plutarchus per proditores Arabes contra M. Crassum, vti miserrimum & infelicissimum spectaculum ibidem videtur, satis dignum vt a principibus legatur, sæpiusque lectum repetatur.
De littoralibus præcliis. CAP. VIII. IMMINENTE maritimo bello mira diligentia vtuntur Septentrionales populi, præsertim Gothi, Sueci, ac Finningi in hostica classe arcenda, vel excipienda. Aut enim e rupibus tanquam naturalibus præsidiis eminus hostem sagittis arcent a littore, aut propius accedentem saxis e sublimi projectis elidunt,
I marginalen: Pugna exire non licet. · Pugna temeraria, & contemptu hostium plures perire solet. · Vulpes evadit. Equus potiusquam sessor sagittatur. · Schecta. · Pedites pro equitibus pugnant. · Duces fallaces. Exemplum notabile, ne principes illusi turpiter occidantur. · Modus arcendi hoste a littore.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































