Sida 68
Cap. IX. De scorteis, seu coriariis nauibus Gruntlandiæ
68DE MIRA NAT. RERVM SEP.
ad laceras naves. Quantum vero admirari glacierum naturam attinet, hoc pro certo servatur, quod littori Islandico ( teste Saxone ) magnis molibus glacies appellitur: cujus si crusta in vale adservetur, Quamvis magna diligentia, tamen disparet statim, atque reliqua eius generis glacies recedit a promontorio in altum. Invastis autem solitudinibus, maxime sub spinis juniperorum, itidem & sub paleis ingentium horreorum, & scandulis picearum arborum, adhuc sole in Leone stationem habente: conservatur: eaque inde extracta voluptuosi potatores, æstu solis durante, in vino, vel cervisia immersa vtuntur. Nulli tamen nivem epotandis calicibus cujuscunque liquoris, ob viscositatem eius haud depuratam, immiscent: tineas enim habent secretas, & connatas, veluti lanei panni.
I marginalen: Mira natura glaciei. · Glacies æstate durabiles · Tineæ nivales. · Hujus cap. figura deperdita e.
De scorteis, seu coriariis navibus Gruntlandiæ.
CAP. IX.
SVPERIORE cap. III hujus libri pro bona parte videtur explanatum esse, qualis fit naturæ, proprietatisque glacialis terra Islandia, apparitione spirituum eorum, qui nuper in aquis piscandi gratia suerant suffocati: hinc ostendendum erit iter a portu Vestrabord eiusdem Islandiæ admarinam, excelsamque rupem Huitsark dictam, quæ mediam navigationem continet ad Gruntlandiam: in qua genus piratarum reperitur scorteis navibus vtens, arbitrariaqæ navigatione hon tam superne, quam inferne forinsecus sentinas negotiatorum terebrando insidians. Vidi ego binas hujusmodi naviculas coriarias anno M. D. V. super Occidentalem portam intus in Ecclesia Cathedrali Asloënsi divo Haluardo dedicata, quasi pro spectaculis muro appensas: quas eiusdem regni Rex Haquinus bellica classe littora Gruntlandiæ pertransiens, dicebatur acquisivisse, forte navigia sua suffocare meditantes. Incolæ enim illius regionis non exilem spoliorum quæstum sibi comparare solent per has, & similes artes insidiosas, quas furtivo ingenio tacite tabulas navium inferius ( vt dictum est ) terebrando, aquæ ingressum procurant & illico prLbeLsentissima suffocationem. Britanni vero (vt Plinio placet hb. VI. cap. XVI) vtuntur vitilibus navigiis fortissimo corio circumsutis. Moscovitæ autem, & Bothnienses in Septentrione navibus, vimine, radicibusque colligatis, ac pice sine quovis ferro linitis vtuntur, prout inferius de raptoribus Moscorum ostendetur. Taprobanæ naves papyraceæ sunt, anchoris vtentes in prora, & puppi, propter vadosum mare canalibus profundissimis, quasi alveis, sub aquis divisum. Immo anchoras canalibus, ob imperceptibilem fundum, nunquam credunt, vel, committunt. Plin. lib. VI. cap. XXII.
I marginalen: Vestrabord portus. · Huitsarch. · Scorteæ naves. · Regni Norvegiæ rex Haquinus. · Naves coriariæ binæ. · Naves sine ferro. · Naves papyraceæ.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































