Tillbaka Read Runeberg

Historia de gentibvs septentrionalibvs, earvmqve diversis statibvs, conditionibvs, moribvs, ritibvs, svperstitionibus, disciplinis, exercitiis, regimine, victu, bellis, structuris, instrumentis, ac mineris metallicis, & rebus mirabilibus, necnon vniuersis penè animalibus in septentrione degentibus, eorumq́; natura. Opvs vt varivm, plvrimarvmqve rervm cognitione refertvm, atqve cvm exemplis externis, tum expressis rerum internarum picturis illustratum, ita delectatione iucunditatéque plenum, maxima lectoris animum voluptate facilè perfundens

Originalsida 653
Originalsida 653
Originalsida 652
Originalsida 653
652–653

Sida 653

Cap. VIII. De Anate, & genere eius

LIBER XIX.653 De Anate, & genere eius. CAP. VIII.

ANAS ab assiduitate natandi dicta, omnibus nota, tam sylvestris quam domestica, alioque modo & genere divisa, hic veniet annotanda, maxime quod in Septentrionalibus aquis tanta earum, præsertim sylvestrium, copia est, vt fere cunctas aquas cooperire videantur. Non enim eas aucupes exturbant, nisi raro: quia anatum carnes frigidæ sunt, & grossi nutrimenti: immo verius, quia longe meliores e sylvestri venatione, quam aquatica, habet carnes. Et licet anates diversi sint generis, tamen omnes conveniunt in forma rostri, seu oris lati, & figura pedum membranalium ad natandum, colore secundum qualitatem regionis ab invicem discrepantes. Domesticæ tamen prope candidæ sunt vniversæ: sed sylvestres non nisi in tepidis aquis morantur, quarum subterraneæ venæ calidam quasi sulphuream exhalationem continue subministrant. Ne tamen glacie constringantur aquæ hujusmodi, naturæ instinctu circulariter, & oblique natantes, eas aquas servant apertas, tantumque vociferantur, vt ad magnam viarum distantiam inde audiantur. Cum vero vehementia frigoris fuerint superatæ, in sublime se elevant, vastum mare velut vnicum præsidium pro securissima statione petentes.

I marginalen: Anas in duplici genere est. Anatum infinita multitudo in aquilone. Carnes sylvestrium avium meliores. Anates domesticæ fere omnes candidæ.

Källa: Alvin · ·