Tillbaka Read Runeberg

Historia de gentibvs septentrionalibvs, earvmqve diversis statibvs, conditionibvs, moribvs, ritibvs, svperstitionibus, disciplinis, exercitiis, regimine, victu, bellis, structuris, instrumentis, ac mineris metallicis, & rebus mirabilibus, necnon vniuersis penè animalibus in septentrione degentibus, eorumq́; natura. Opvs vt varivm, plvrimarvmqve rervm cognitione refertvm, atqve cvm exemplis externis, tum expressis rerum internarum picturis illustratum, ita delectatione iucunditatéque plenum, maxima lectoris animum voluptate facilè perfundens

Originalsida 428
Originalsida 428
Originalsida 428
Originalsida 429
428–429

Sida 428

Cap. XXIIII. De pœnis bona naufragorum diripientium

428DE STRVCTV. AQVILO.

geniis quesita fuisse: sed quod & abominabile, hoc infelicissimo seculo, etiam ab illis, qui istis in locis Christianos meliores se esse profitentur, omni justitia, immo Dei timore posthabito, tales rapinas, quasi bono titulo quæsitas, summopere sine formidine amplectuntur.

De pœnis bona naufragorum diripientium.

CAP. XXIIII.

HANC autem malevolam præsumptionem, & execrabile factum, qualiter iura tam divina quam humana, sacratissimis constitutionibus detestentur & puniant, aut punire præcipiant, his verbis ostenditur: Navigia enim (inquit Fridericus secundus in ti. De stantu. & consue. & immuni. loc. relig. ) quocunque locorum pervenerint, si quo casu contingenti rupta fuerint, vel aliter ad terram pervenerint, tam navigia ipsa, quam navigantium bona illis integre reserventur, ad quos spectabant, antequam navigium illud periculum incurrisset, sublata omnium locorum penitus consuetudine, quæ huic adversatur sanctioni: nisi talia sint navigia, quæ piraticam exerceant pravitatem, aut sint nobis, vel Christiano nomini inimica. Transgressores vero huius nostræ constitutionis, bonorum suorum publicatione multentur, & si res exegerit, eorum audacia iuxta mandatum nostrum modis aliis compescatur. Insuper per textum in vers. fi Insti. de re. di. hoc modo puniuntur: Qua de causa, si quis res fluctibus expulsas, vel etiam in ipso mari nactus, lucrandi animo abstulerit, furtum committit. Deinde I. si quis. ff. de incen. rui. nauf. ra. na. expug. taliter corripiuntur: Si quis e naufragio, vel ex incendio, ruinave servatam rem, & alio loco positam subtraxerit, aut rapuerit, furti scilicet, aut alias bonorum raptorum iudicio tenetur, maxime si non intelligebat e naufragio, vel incendio, ruinave eam esse. Iacentem quoque rem e naufragio, quæ fluctibus expulsa sit, si quis abstulerit, plerique idem putant: quod ita verum est, si aliquod: tempus post naufragium intercesserit. Alioquin si in ipso naufragii tempore id acciderit, nihil interest, utrum ex ipso mari quisque rapiat, an e naufragio, an e littore.

LIBRI DVODECIMI FINIS.

I marginalen: Bona naufragantium plerunque inique detinentur. · Constitutio Friderici 2. de naufragiis. · Pœna raptorum, bona naufragorum detinentium. · Furti astringuntur qui naufragia rapiunt.

Källa: Alvin · ·