Sida 46
Cap. XXVIII. De glacialibus instrumentis
46DE RITV GENT. SEPTEN.
hiatum relinquat quasi campestris viæ, vel plateæ: quam tamen fissuram prudens viator gyrando penetrat, ne institutum iter, & tempus amittat. Cum aut fissuræ hujusmodi præcipue de nocte contigerint, non aliter, quam sæva tonitrua, vel sonorosi, terræmotus a longe percipiuntur. Sed ob hoc solicitus viator nihil intentatum relinquit, quin inter voragines conficiat iter. Vergente tamen glacie ad principium Aprilis, nullus eius spissitudini, minus fortitudini, nisi in aurora ambulando, confidit: ga solis diurno aspectu tam fragilis redditur, vt quæ equestres armatos paulo ante portaverat, vix hominem nunc sufferre possit inermem. Viæ aut hyemales, ob inducta frigoris duritiem qua factæ sunt spissiores, ac solidiores, diutius tanquam pontes i lacubus manet. Descesuri tamen viatores a glacie in terra, vel, e contra, necessum erit, vt habeant tabulatum pontem. Sol enim calefacto littore, decoquit oem glacie, connectionem. Nec prætercundum hic puto, lacum esse LX. milliarium in longitudine, & XX. in latitudine Italoricum, Veter appellatum, i regno Ostrogothorum: qui talis est naturæ cum tempestuoso vento congelatus fuerit &tempus resolutionis immineat vehementissimo strepitu incipit in fundo ebullire & commoveri, magnaque violentia prorumpere in paruas rimas, vel scissuras, qu?æ fiunt in glacie: & has in modico temporis spatio faciens valde latas, licet protunc glacies in spissitudine habuerit plusquam vnum, vel duobrachia. Tuncque cooperante superiore impetu, dividitur tota glacies in plures particulas: in quibus viatores constituti Vix aliter, quam Dei præservatione ad littora dimittuntur, eo quod ibi vis naturæ secretius: , & mirabilius, quam alibi in lacubus operetur. Est etiam lacus prope metropolim regni Norvegiæ Nidrosiam, qui nunquam congelatur.
I marginalen: Hiatus glacialis Sonus glacialis vt tonitruum. · Infida glacies in Aprili. · Pontes tabulati. · Lacus Veter, de quo infra. · Natura mirabilis. · Viatores remanent in particulis ruptarum glacierum. · Lacus quidam Norvegiæ incongelabilis.
De glacialibus instrumentis.
CAP XXVIII.
QVEMADMODVM calidæ, aut temperatæ regionis gentes a gelu, frigore, nive, pruina, glacie, & hyemali stridore videntur liberæ: ita vi deprehendere possunt, quam diversis artibus, remediis, & instrumentis adversus hujusmodi austeritates, sub ipso frigidissimo Septentrione habitantes se muniant, & dirigant. Naturæ etenim vis, atque majestas in omnibus momentis fide caret. Si quis modo partes eius, ac non totam complectatur animo, quam multa fieri non posse, priusquam sint facta, judicantur i Si enim ipsa
I marginalen: Differentia gentium. · Naturæ majestas fide caret.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































