Sida 93
Cap. XXXI. De diuersis formis littoralium saxorum
LIBER SECVNDVS93
De diversis formis littoralium saxorum CAP. XXXI.
IN LITTORIBVS Ostrogotho, id est, Orlentalium freti Braviken dicti, vbi etiam torrens vehementissimus per oppidum Norcopense illabitur, variæ admodum littoralium saxorum figuræ, quasi humana arte sculptæ, vel politæ forent, reperiuntur: quod procul dubio cœli, & elemento. secreto influxu fieri æstimatur. Quidam etenim horum lapidum formam capitis humani, manus, pedes, & digitos habent: non tamen integro corpore compaginatam, sed distinctione naturæ taliter expoliti. Gens autem illa talibus assueta spectaculis nil hæc, & similia curat, nisi inquantum solidis eorum muris, & stucturis poterint inservire. Reperiuntur etiam in montibus longe a mari distantibus rupes naturali compagine, & rotunda concavitate formatæ, vt maximum aliquod caldare æreum, vel thermarum concha putetur: prout videre licet apud Ostrogothos Lincopensem: vnde mihi origo est. Si Italica curiositas inde naturæ antiquitates ex trahere posset, certe non exiguo quæstu gauderet, quando nulli, vel pauci satiantur in talibus inquirendis. Cernuntur etiam in multis vallibus montium infiniti lapides, globali formati figura, quantitate capitis vitulim, vel ovi anserini, vel majoris, aut minoris qui nulla artificum apposita arte bombardis aptantur. Item cotes plana longitudine repertæ illico bono vsui applicantur. Similiter & petræ marmorei generis apud Vestrogothos tam varii coloris, & quantitatis habentur, vt sine dolabris quasi sculptæ sepulchrorum vsibus adaptentur, quemadmodum lib. XII. dicetur de naturali varietate saxorum ad quasuis stucturas applicando rum. . Sunt & crystallini lapides non longe ab Ostrogothorum oppido Sudercopensi hexagona forma, quantitate pugillari, vel digitali dependentes: quorum splendore vtique ad majorem ornatum fabricari possent ædes, si incolæ plus attenderent ad pulchritudinem, quam firmitatem. Immo perpendentes hostilem rabiem crudelius posse, & velle, ob decorem stucturæ, omnia devastare magis fortisicant, quam exornant quævis ædificia sua: quamvis introrsum insigni cumriositate communiter sunt ornata: sed præcipue, vt infra dicetur, micantibus armis, thoracibus scilicet, & galeis, ac clypeis: in quibus gens illa omnem existimat inesse decorem, quia magna pars tuendæ securitatis e his dependet: licet aliqua sunt atro colore picata, ob rationes inferius de bellis assignandas.
I marginalen: Braviken. Norcopia. · Quotidiana vilescunt. · Ketilberg. Origo autoris. · Globi bombardales e lapidib. vivis. · Cotes. Petræ marmoreæ. · Crystallini lapides. · Sudercopia. Causa suppressi ornatus. · Ornatus Aquilonarium in armis. · Picata arma.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































