Sida 567
Cap. XLIX. De quibusdam optimis Principibus, sub ditorum humeris ad sepulchra Regum deportatis
LIBER XVI. 567 De qualitate sepulchrorum, & testimonio transactæ vitæ. CAP. XLVIII.
PROVIDENDVM tamen erit Principibus, ac nobilibus funebri pompa ad tumulum efferendis, vt potius pro justitia, clementia, & liberalitate vniversali planctu, & assiduis precibus perpetue victuri commendentur Deo: quam pro sævitia, rapina, & crudelitate, æternis suppliciis corripiendi, omnium execratione offerantur divinæ vltioni. Nec vana ostentatione glorientur in excellentibus præparatis, aut præparandis sepulturis: quia vitæ præcedentis acta, spoliorum & tyrannidis testimonia sunt, non autem virtutis, aut probitatis in quolibet heroico viro requisitæ. Dicent quidem prætereuntes, qui dolosis artibus sepultorum lucrati sunt opulentias pretiosas, quod magnifica, sumptuosaque sit hæc stuctura: sed rursus alios attestari audient, hanc cum injuria pauperum, & mille innocentum oppressionibus fuisse, & esse elaboratam: ac non multo inde tempore vel hostili furore, vel temporum edacitate videbitur defectura: vbi evidentibus doctorum hominum scripturis, quam commoda, vel perniciosa vita ibidem sepultorum fuerat, perpetuo exemplo ostendetur. Frustra quidem putat se quispiam sui nommis memoriam beneficio pretiosi lapidis, aut stucturæ marmoreæ propagaturum. si nihil in vita, gloria, honore, & memoratu dignum gessit, aut scripsit. Sunt etiam plerique non improvidi judicii Reges & Principes: qui cum gloriose regnaverint, solent posteris suis hanc curam: relinquere sepulchrorum condendorum, qui jure naturæ eiusmodi pietatis officia præstare teneantur. Satis enim eis, dum vixerint, suffecisse videtur, ea egisse, quæ secundum virtutem sunt, & perpetuam posteritatis laudem meruerunt. Nec incongrue huic loco annecti possit, quomodo anno Domini M. C. XCIII. referente Vincentio in spe. hist. lib. XXIX. cap. LIIII. Salahadinus moriturus, vocato vexillifero dixit: Tu, qui soles ferre vexilla mea per bella, fer vexillum mortis meæ, scilicet panniculum vilem per totam Damascum super lancea, clamitando: Ecce Rex Orientis moriens non fert secum nisi hoc pallium vile. Et sic mortuus est.
De quibusdam optimis Principibus, subditorum humeris ad sepulchra Regum deportatis. CAP. XLIX.
ACCIDIT præterea nonnunquam, vt Principes non culpa sua, sed populorum ( quorum magis, vt diutius viverent, intererat ) ab æterno judice immatura morte rapiantur. Illoque casu eo luctuosior eorum æstimantur interitus, quo floridiori ætate, & acriori imminente prælio corripi videantur. Talique modo, vt vita eorum visa est benignior, ac æquior: ita & majoribus obsequiis, & longioribus terrarum spatiis eorum funera ad Regias sepulturas, seu monummenta, in humeris clarorum hominum, certatim e diversis
I marginalen: Planctus pius. Sepulchra tyrannorum abominabilia. Testimonium scriptorum durabile. Sepulturæ inanes quæ sunt. Opus pietatis. Laus perpetua posteritatis. Salahadin' Rex Orientis. Vexillum mortis. Damascus. Pallium vile de toto imperio. Culpa populi principes boni auferuntur. Mors luctuosior quando. Principes boni portantur ad sepulchra.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































