Sida 211
Cap. XI. De fulgure montium Metallicorum
LIBER SEXTVS211scetorum, suffocatione ventorum, ruptura funiculorum, opprimuntPericula laboratorum. aut conturbant, vt fractis cervicibus decidant, aut magnitudine periculorum Deum biasphement, profundiorem dæmonum catenam illico subituri. Idque posissimum faciunt in ditioribus argenti mineris, vbi spes eminet vberior infiniti thesauri inveniendi. Minerarum desolatio. Hacque ratione plurimæ mineræ ditissimæ, penitus desolatæ videntur. ac peritus invalidatæ, maxime quod in metallicis locis sex genera dæmonum cæteris malignioraDæmonum sex genera in metallis. inuemantur: quorum pavore, atque noxio insultu, multi metallici laboratores periclitantur. Quid vero Germanicus scriptor Munsterus de simili spirituum illusione, immo oppressione senserit, ita aperietur: Compertum, inquit, genusDæmones vagantur. dæmonum in nonnullis sodinis versari: quorum quidam nihil damni metallicis inferunt, sed in puteis vagantur, ac laboribus, cum nihil agant, videntur se exercere, nunc cavando venam, nunc ingerendo in modulos id quod est effosum, nunc machinam versando tractoriam, nunc irritando operarios: idque potissimum faciunt in his specubus, e quibus multum argenti effoditur, vel magna eius inveniendi spes est. Alii vero admodum noxii sunt, vt ille, qui ante aliquot annos Annæbergi fodinam, Noxii. cui nomen Corona rosacea est, ideo infestam habebat, vt metallicos XII. Laboratores 12 necati. necarit, ac ea de re fodina, quantumuis argento dives esset, relicta suit. Hæc omnia habeo e doctissimo viro, summoque philosopho Georgio Agricola. RomaniRomani. olim damnatos ad mortem, in hujusmodi cryptas destinassent, quibus cacodæmones sic illusissent.
De fulgure montium Metallicorum.
CAP. XI.
MONTES minerales inhabitantes sæpissime tonitruo, fulgure, fulmine, aut coruscatione flagrante, mirabiles effectusPericula laboratorum. inexhalationibus minerarum experiuntur, crassum videlicet ab antris vaporem, qui omnia obumbrat: gravem in superficie montium circa exitum & introitum aëris strepitum qui arcet accedentes: & super omnia intolerabilem fœtorem, sulphureo fulminis odori admixtum: quem siquisFœtor. insuetus eo accedens hauserit, ægritudinem incurret dissici lime restaurandam, oppilationem videlicet meatuum gutturis: Cervisiæ medicina. quæ calida cervicia immixto butyro repente pota, dissoluitur, vt successive
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































