Sida 422
Cap. XVI. De nauibus extrahendis
422DE STRVCTV. AQVILO.
De navibus extrahendis,
CAP. XVI.
LICET sola inspectione figura hæc videatur se, suamque causam sine quovis vlterori interprete manifestare: attamen nonnihil addendum erit, quo deprehendatur, humano ingenio desolatis admodum rebus succurri posse. Evenit enim aliquando, quod tempestatum vi, vel alia quamvis negligentia, etiam in sereno vento, & tuto portu, excelsa navigia submergantur: quo casu duo, vel quatuor eximiæ naves aquis repletæ, trabibusque desuper connexæ, in vtroque latere adhiberi solent, vrinatorumque ingenio fortissimis funibus subtus erigenda navis colligari, ac desuper dextrorsum & sinistrorsum in trabibus firmari, & demum omnibus rite dispositis, atque aquis e navibus exhaustis, paulatim suo ascensu exoneratis, submersum navigium elevatur. Si autem vicina littori submersa videtur navis, funibus ac rotulis inter palos, sive machinas ligneas affixis, virtute robustorum hominum (quorum numerus illic infinitus est) facilime elevatur, & educitur extra aquas. Navium vero bellicarum, æneis ferreisque bombardis, & tormentis, lapideisque globis repletarum, inter multas quomodolibent submersas, vix vna salvatur: non quod vires, sumptus, & ingenia pro eisdem extrahendis in Principe, & populo deesse videantur: sed quia inter cæcas (vt vocant) rupes, veluti turres, aut antra cavernosa, demersæ tenentur: eiusque rei periculosus casus fere continuis annis in Septentrionalibus aquis incidens, memoriam ad posteros mittit, ne putent se vel a tempestatibus, vel naufragiis, vel aliis horrendis incommodis, vel severa Dei vltione securos, & immunes, quando tales res in navibus portant, vnde offensus Deus vltionem emittit, sicuti sunt campanæ divino obsequio dedicatæ, quæ sub colore defendendæ religionis, & patriæ, contemptibiliter vertuntur in bombardas. Nec negandum erit defensionem fieri debere: sed non cum iniuria divini honoris, propter quem in Ecclesia Catholica ad excitandum populi devotionem, campanæ sunt institutæ. Quid etiam lucri Lubicenses, & eorum complices anno M. D. XXVI. ex talibus profanatis Ecclesiæ rebus habuerunt, eorum annales, sicuti & vicinarum regionum, vnde fuerunt violenter extractæ, quasi de auro Tholosano occupato, nil profuturo, perpetue attestantur. De trabi
I marginalen: Res desolata iuvatur. · Navigia in portu submersa extrahuntur. · Navis submersa levatur. · Naves bellicæ rarissime levantur, & quare? · Antra cavernosa sub aquis. · Vltio divina. Campanæ in bombardas transfusæ bellatoribus infortunatæ. · Auro Tholosano omnes depauperantur.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































