Sida 789
Cap. IX. De Apibus, & earum nutrimentis
LIBER XXII. 789
De Apibus, & earum nutrimentis.
CAP. IX.
REGIONES Aquilonares vti in plurimis rebus tam necessariis, quam etiam superfluis, in vsum cæterarum nationum communicandis, abundant: ita & singulari naturæ benignitate providente, maximam mellis copiam habent magnamque curam semper, & vbique circa apes adhibent, vt pura. custodia ferventur, & coalescant. Cum autem mella de alveariis exempta sunt, mos est genti tantum novellis apibus dimittere, quantum eis sufficere videtur ad hyemale victum, scilicet duas partes: quia in hyeme, ac principio veris, anteaquam flores apparent, e melle, contritis ficis, et vuis passis alliunde quæsitis maxime, vivunt. Sed quia res istæ exoticæ sunt, & raro invemuntur, mel eis pro esca præcipue relinquitur: quod etiam minoris, quam prædicta, venditur quamvis necessitate vrgente loco mellis contusis sabis, pisis, libis e papavere confectis, triticea farina mulso humectata, etiam carnibus pullorum recenter occisorum, in minutissimas partes confractis nutriantur. Resert Plin. lib. XI. cap. XVI. quod apes a bruma ad Arcturi exortum diebus sexaginta somno aluntur fine vll cibo: ab Arcturi exortu ad æquinoctium vernum tepidiore tractu iam vigilant, sed etiam tunc alveo se continent, servatosque in id tempus cibos repetunt. Dicit tamen Aristo. lib. VIII. de animal. cap. XIIII. &XVII. quod formica, mus, talpa ac reliqua infecta, atque minuta animalia per hyemem in tabernaculis suis latitent: tum quod apes in alveariis quandium algor vehemens est condantur, nec cibum sibi præparatum gustare, & si qua erepserint, jejunas spectari, ventre translucente: quamvis contrarium lib. IX. cap. XL. sentire videatur. Quiescere præterea eas ab occasu Vergiliarum, vsque ad tempus vernum: quod in Septentrione saltem pro apum exitu principium, vel medium Maii intelligitur, quoniam tunc primum arbores folia producere, florere, campi ad largiorem fructum, animaliumque vberiorem pastum germinare incipiunt, apesque mella in majori copia colligunt. Pro nova tamen propagatione in Iunio examina surgunt, novas mansiones quæsitura: circa solstitium æstivale
I marginalen: Mel in aquilone abundat. , Apum cibus in hyemalem. Apes quibus in necessitate nutriuntur. : Apes 60. dieb'i somno aluntur. Aristotelis opinio quando apes se abscondant. Ver floridumin Aquilone tardatur.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































