Sida 664
Cap. XIX. De Coruis syluestribus, & domesticis
664DE AVIBUS. De Corvis sylvestribus, & domesticis. CAP. XIX.
QVARTO libro cap. XV. hujus voluminis, dictum erat de legibus corvorum necandorum Islandiæ, atque que in ea terra glaciali sunt ferocissimi corvi, etiam albi, ac vrsi albi, atque reliqua ob frigoris asperitatem in aliis regionibus Aquilonis animalia alba, prout proxime superiori libro de leporibus, ac vulpibus albis fuerat declaratum, & probatum. Nunc vero quia specialiter de avibus est agendum, corvus quoque veniet in proprietate sua perstringendus. Illud satis arbitror dictum, que sive sylvestris sit, sive domesticatus, semper naturam sæviendi, rapiendi, & furandi habet, vt necessum sit vbique eius arcere crudelitatem: in campo, ne devoret agnos: in domo, ne infantulis in cunis vagientibus eruat oculos: & in loculis, ne subtrahat æra, vt Cicero Valerio Flacco de monedula visus est dicere: Non plus aurum tibi, quam monedulæ committendum est. Ait etiam Plinius monedulæ miram inesse furacitatem, præcipue auri & argenti. Monedula dicta quasi monetam tollens, voceque juvenis imbuitur humana, vt amplius noceat, & præsertim agris triticeis: a quibus non nisi per spectra agris imposita, arcetur. Igitur vt de corvo candidos videatur exemplum, Perottus asserit, quod Alphonso Regi Siciliæ corvum candidissimum misit Rex Britannorum: alium etiam Rex Scytharum, aucupio mirabile: quo reliquos corvos, & phasianos venari solebat. Rursum si Scythæ saltem Europiani agnoscere vellent, quanta docilitate polluerint Romani corvi, intelligerent eosdem plus, videlicet quadraginta millia florenorum meruisse, prolatis quatuor adulatoriis verbis, quam forsitan multi Britarmorum Scytharumque Reges toto ævo vniversis canibus, aut corvis, vel etiam falconibus acquirere valuerunt. Idque talimodo accidisse scribitur: Redeunti Cæsari Augusto in curru triumphali, gesticulatoris cujusdam corvus singulariter institutus, hæc verba locutus est: Ave Cæsar, Victor, Imperator. Qui ob id viginti millibus nummorum aureorum emptus est. Sed multo pluris alius cujusdam sutoris corvus, qui Cæsari dixit: Opera & impensa perdita. Vtcunque se habeant hæc trita adagia in Latio, certum est, omnes corvos totius Aquilonis nunquam pro verbis, & vocibus suis recepisse mercedem, licet
I marginalen: Corvi albi atque cætera animalia alba. · Ferocitas corvorum communis. · Aurum monedulæ non committendum. · Monedula. Spectra agris imponenda. · Corvus candidissimus. · Corvi Romani multa millia nummorum meruere prolatis quatuor verbis. · Verba vnius corvi. · Verba alterius.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































