Sida 363
Cap. VI. De præliis Finnorum contra Moschos
LIBER XI. 363
De eodem.
CAP. V.
MISERANDVM, & infelix hujus calamitatis exemplum, plus cæteris hostibus Rutheni, seu Moschovitæ, Rutheni. multis millibus suorum amissis, quandoque ad posterosMoschovitæ. reliquerunt, ne vicinas gentes, maximæ Finnos, superba multitudineFinni. gratis opprimere pergant. Hi etenim Finni & mutuis præsidis, & Gothicis, ac Sueticis armis, magicisque artibus, & elementorum secretis viribus sese, suasque terras inconcusse servare solent. Hujus autem specus ratio vndecumque constat, Specus a provido vito servatur. a provido semper viro dirigi, ac custodiri debet, etiam intra plures, vt hic cernitur, circumpositos muros: quia eius, vt aliarum rerum secreta natura in maxima potentia sita est, ita leviter haud veniet percipienda, prout Plin. lib. II. cap. XCV. miracula terræ potius appellat, quam scelera naturæ: quibusMiracula naturæ. cœlestia vix sunt narratu difficihora, ignium scilicet tot locis emicantium, perpetua tot seculis incendia: spiritus lethales alibi aut scrobibus emissi, aut ipso loci situ mortiferi, alibi mortiferum spiritum exhalantes: alibi locum esse, quem qui intravere, Locus exitialis. moriuntur: alibi fatidici specus, quorum exhalatione temulenti futura præcinunt, vt Delphis nobilissimo oraculo: quibus in rebus quid possit aliud causæ afferre mortalium quispiam, quam diffuse per omnem naturæ ordinem subinde aliter atque aliter disponere erumpens numen ? Surgunt etiam naturales venti in profundisNumen erumpens. hiatibus terræ geniti: qui licet ad propositum parum faciunt, tamen ob similitudinem adducuntur. Asserit enim Plinius alibi, in Dalmatia specum esse, vastoSpecus Dalmatiaæ. hiatu præcipitem: in quem delecto levi pondere, quamvis tranquillo die, turbini similis emicat procella. In domibus etiam multis manufacta, inclusa opacitate, conceptacula auras suas habent: quæ & generali appellatione venti sunt.
De præliis Finnorum contra Moschos
CAP. VI.
QVEMADMODVM amplissimus, ac potentissimus sit principatust maximi Ducis Moschovitarum, ac Ruthenorum, ita & titulum suæ ditionis amplisicat, & extendit, prout literæ eius novissime per quendam Demetrium Clementi VII. transmislæ, attestantur in hunc modum: Magnus dominus
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































