Tillbaka Read Runeberg

Historia de gentibvs septentrionalibvs, earvmqve diversis statibvs, conditionibvs, moribvs, ritibvs, svperstitionibus, disciplinis, exercitiis, regimine, victu, bellis, structuris, instrumentis, ac mineris metallicis, & rebus mirabilibus, necnon vniuersis penè animalibus in septentrione degentibus, eorumq́; natura. Opvs vt varivm, plvrimarvmqve rervm cognitione refertvm, atqve cvm exemplis externis, tum expressis rerum internarum picturis illustratum, ita delectatione iucunditatéque plenum, maxima lectoris animum voluptate facilè perfundens

Originalsida 233
Originalsida 233
Originalsida 232
Originalsida 233
232–233

Sida 233

Cap. XVI. De fundis lapidum, & igniti ferri

LIBER SEPTIMVS233

De fundis lapidum, & igniti ferri.

CAP. XVI.

FLEXIBILIBVS catenis, ferreisque juncturis, sustibus ligneis alligatis, sæpius in castrorum obsidione, quam reliquis armis Aquilonares vtuntur, præsertim vbi campus circumiacens fit lapidosus. Vbi autem saxa non sunt, quod raro videtur, crustatum ferrum ignitum scintillis micans, forfice in bursam fundæ impositum, vehementi jactu in castra emittunt. Habent enim semper ad manum vasa instar barilium Romanorum, plena crustato ferro: eoque in ignem misso, & fundis applicato, ac contra obsessos projecto, tam vehemens vulnus, & cruciatum infligunt, vt rara, vel nulla medicorum ope valeant restaurari. Casu etenim ob ponderis gravitatem, & tactus adustionem, irremedicabiliter lædit: sicque abditorum ferreorum crustorum terrore, vel vulnere conficiunt hostem: cujus rei memoria recentior est in Danorum Rege Christierno II. qui talibus armis M. D. XXI. in civitate & castro Arosiensi perdidit potentissimum exercitum suum. Similiter & sagittis ignitis: quæ de flamma ereptæ, atque forfice ballislis impositæ, repentino jactu eo atrociora vulnera indiderunt, quo minus manibus propter ardorem extrahi quiverunt. Sed miserabilius erat, quod ferreæ sagittæ, ac crusta ignita in pulverem bombardalem cadentia, quasi momentaneo excitato flammarum impetu, latius per circuitum plurimos astantes milites interemerunt: maxime etiam, quia Montani, ferox hominum genus, mineralibus exercitiis educatum, sagittis, saxis, ferreisque crustis, quasi imbribus per fundas emissis, vehementer instabant. Vidi ego exinde spatio CCL. milliarium Italicorum navigio in regiam Suetiæ Holmiam plurimos sic miserabiliter fauciatos, eodem anno terribili spectaculo, nempe naribus, oculis, brachiis, pedibusque evulsis adduci: qui tandem insanabili vulnere, & cruciatu, præcipue Germani, Dani, & Scoti miserabili morte vitam efflarunt. Quæ fors & mors, eisdem militibus Germanicis, ac Danicis, præcipue Iuthis, & Holsatis evenit, quod Montanos illos ( Dalacarlos dico despecto nomine inermes rusticos, ac ad prælia indisciplinatos, homines stupidos, & imbecilles reputabant, & appellabant, etiam imprecantes, quod e cœlo myriades com

I marginalen: Campi lapidosi. Fenrum ignitum proiicitur fundis. Cruciatus multiplex. Christierni 2. regis Daniæ exercitus ignito ferro laceratus effugatur. Ignitæ sagittæ bombardales pulveres incenderunt. Spectaculum miserabile. Hostis inermis non contenendus. Myriades.

Källa: Alvin · ·