Sida 270
Cap. XXXII. De vafris consiliis, & iniquis Consiliariis &c.
270DE STATV REGEN. ET OFFI.
ipforum, favoreque mercato: nulli matrimonium contrahendi fas erat, si eorum non pretio præemisset assensum. Præterea non in virgines modo, verum etiam in matronarum turbam passim dissolutissimæ libidinis suæ flagitia porrexerunt. Mixtam petulantiæ rabiem duplex furoris species agitabat. Convenis, hospitibusque receptuum loco conuitia præbebantur. Tot ludibriorum irritamenta a petulantibus, & lascivis reperta sunt. Adeo sub Rege puero temeritas libertate nutrita est. Nihil enim tantum peccandi licentiam protrahit, quantum vltionis, pœnæque dilatio. Tam effrenata militum procacitas, non exteris tantum, sed etiam Danicæ patriæ invisum fecerat Regem. Dani tamen dolenter ferebant, superbe sibi, ac crudeliter imperari. Sed quomodo omnium horum autor Greep dictus ( id est, cloacaria furca ) fuerit punitus, autor vix ostendit
De vafris consiliis, & iniquis Consiliariis &c.
CAP. XXXII.
PRINCIPIBVS cum ( vt in plurimum sint suspiciosissimi ) diversimode consilia tribuuntur, alius miris technis de moneta intendenda, vel elevanda, dum fuerit eroganda, & rursus deiicienda, dum fuerit corroganda, vt & multum æris parvo dissolvat, & pro parvo multum recipiat. Alius suadet vt bellum simulet, vt pecuniam conflet. Alius facit pacem sanctis exrimoniis, vt plebeculæ præstigium fiat, ac si pius Princeps ab effusione sanguinis horreret. Alius antiquas leges tinea rasas, quas nemo latas meminit, contra transgressores ad multas extrahendas adducit, quasi nullum haberet vberiorem proventum, nullum magis honorificum, vtpote qui justitiæ personam præ se ferat. Alius, vt gravia primum tributa fiant, & postea interpositione bonorum virorum ad mitiorem summam relaxentur: quo casu quæstores suas capsas ditare possunt. Alius suadet vendere privilegia tanto pluris, quanto melior fuerit Princeps, populum offendere timens. Alius suadet examinare judices, vt adulatione, vel ignavia cedant votis Principum, & trepidam in tribunali ferant sententiam. Neque enim deest prætextus pronuntianti pro Principe, nempe satis est aut æquitatem a sua parte esse, aut verba legis, aut contortum scripti sensum, aut grandem prudentiam, et autoritatem judicis. Alius allegat Crassi divitis dictum, Nullam auri vim satis esse Principi, cui sit alendus exercitus. Præterea nihil injuste Regem facere, vt maxime etiam velit, posse: quippe omnia omnium eius esse, ac homines etiam ipsos. Tantum vero cuique esse proprium quantum Regis benignitas ei non ademerit: quod ipsum quam minimum sit, Principis vultum referre, vt cujus tutamentum in eo situm sit, ne populus divitiis, ac libertate lasciviat, quod hæ res minus patienter ferant dura, atque injusta imperia: quin contra egestas, atque inopia rotundat animos, ac patientes reddit, adunatque pressis generosos rebellandi spiritus. Vtcunque sit, multi Principes his, & similibus consiliis, & consiliariis, facti sunt exules, miseri, infames, & inhabiles in se, & possentate sua, amplius gubernandi.
De bonis
I marginalen: Pœnæ dilatio dispendiosa. · Greep. · Monetæ mutatio. · Bellorum simulatio. · Pacis fictio. Legum corruptio. · Tributorum vanatio. · Privilegiorum venditio. · Iudicum examinatio. · Iudiciorum perversio. · Exercitus conscriptio. · Subditorum confiscatio. · Divitum depressio. Resistentiæ timiditas. · Principes exules & infames curs.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































