Sida 109
Cap. IX. De impugnatione Deorum
LIBER TERTIVS109
De impugnatione Deorum.
CAP. IX.
RVRSVS in aliam devenere stultitiam,& superstitionem, vt se deos bellicis eorum expeditionibus non saventes , aut non juvantes,diversis armorum generibus contra cœlum extensis putarint opprimere posse , vel minis & terroribus ,vt imperata facerent,coërcere . Et hoc inaniter facientes,existimabant. se non minoris potentiæ in terra timendos , venerandosue fore , quam hos apud superos,vel inferos collocatos . Sed non advertunt vetus proverbium Gothorum ,Ne proiiciendus sit contus in cœlum , vnde densior remittitur clava . Quam vero stultum sit talia præsumere,adducendus est testis Augustinus lib. X.cap.XI.de civita afferens , Herculem , cum apud Locrenses quiesceret , jussisse deum ,vt cicadas strepentes compesceret . Sic & Crœsus missis Lydis jussit vincula , & compedes ( teste Herodo. lib. I.) Delphico deo ad limen templi eorum, cum comminatione quod in illi non saveret,imponi : responsumque suscepit,Sortem fato destinatam effugere non posse : quia quintæ retroactæ ætatis crimen abavi dolo dominum proprium interficientis , luere oporteret . Quibus intellectis , non dei , sed suam culpam agnovit . Sic & Pheron Rex oculis & cæcitate percussus est,quia admisso facinore spiculum in fluvii Aegyptii medios vortices supra XVIII. cvbitos ascendentes contorsit . Sic Xerxes ,ob ruptos ingenti tempestate longissimos pontes septem stadiorum , graviter indignatus jussit treccnta Hellesponto verbera infligi,& in eius pelagus par compedum demitti . Demum missis nuntiis præcepit, vt illi quoque stigmata inurerent , ac colaphos infligerent , seu incuterent , dicendo barbara verba ,ac ve sana ,ea forsitan forma : O amara aqua , dominus hanc tibi irrogat pœnam , quod eum læsisti , qui de te nihil mali meritus erat . Te tamen Rex Xerxes,velis nolisue , transmittit : meritoque nemo hominum tibi sacrificat , vt doloso pariter & amaro flumini . Immo eis, qui pontibus construendis præpositi erant , caput præscindi jussit , ingrata mercede tantos recompensando labores.Alii vero architecti , ne simili pœna plecterentur , biremes triremesque trecentas sexaginta
I marginalen: Diis frustra minæ fiunt. · Pro conto clava. Hercules imperat diis amovere cicadas. · Crœsus. · Quinta generatio ab abauo punitur. · Pheron rex. Xerxes. Pontes 7.stadiorum. · Trecenta verbera & stigmata ac colaphi. · Caput præfectorum tolli jussit. · Biremes triremesque 360.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































