Sida 576
Cap. IIII. De Bobus, & Armentis
576DE ANIMAL. DOMES.
agnum odore posteriorum recognoscit. Cito crescunt est cornua, propter abundantiam lactis, & nutrimentorum: & hinc est tritum carmen, Et sunt in Libya longis cum cornibus agni. Evenit etiam, vt deficiente lacte ovino, agnos capris supponant enutriendos. Sed lanæ duritiem inde excipiunt, pauco vsui adaptandam. Rursus hoc ipsum evenit, si hœdos ovibus supponunt lactandos. Agni etiam, qui casu aliquo non a matre, sed ab aliquam alia ove aluntur, similitudinem aliquam a nutrice trahunt. Hos alio quoque nomine vocari Varro ait in lib. II. De agricultura ad Nigrum Turannium, his verbis: Subrumi appellantur agni, cum mater parum habet lactis, & subiiciuntur sub alterius mammam. Mamma enim rumus antiquo vocabulo dicebatur: inde rumare suggerere significat. Si e felle ovis inungatur locus corporis, vbi incidit cancer, confert manifeste. Cerebro ovis vncti oculi aquam patientes, juvantur. Stercus ovis cum aceto emplastratum, tollitur verrucas: permixtum ceræ liquefactæ cum oleo rosaceo, curat ignis combustionem. Congelatum sanguinem e magna percussione, apposita cutis ovina statim corpore extracta, dissolvit. Ideoque lictores flagellatis quandoque compatientes, cutem calidam cicatricibus imponunt: quæ curat per vnum diem, & noctem. Et hæc dici potest flagelletorum medicina.
De Bobus, & Armentis. CAP. IIII. REGNA Aquilonaria, præsertim Vermelandia ac Dalia, propter pascua vberrima, boves habent electissimos, etiam provinciæ Vestrogothorum: hique boves singulis annis non tam proceritate corporis, quam numero magno multiplicantur. Habet & Norvegia, Suetia, & Finlandia similes, ad æstivalia, seu hyemalia plaustra, seu etiam agrorum vsum aptissime dispositos: quibus, sicuti & equis, ad vomeres voluendos vtuntur. Sed nunquam vaccæ plaustris trahendis, aut agris præparandis aptantur: immo nec vlli oneri, ob spem vitulorum gignendorum, subduntur. Sed hi adhuc tenerrimi a matribus segregati, sæviente frigoris horrore, in æstuariis ad hoc specialiter ordinatis, nutriri solent: hyemeque productiore, asperiorique invalescente, putaminibus
I marginalen: Supposititii agni. · Subrumi. · Mamma rumus dicitur. · Medicinæ. · Remedium flagellatorum. · Multitudo boum. · Vaccæ nunquam plaustris subduntur.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































