Sida 250
Cap. X. De eodem per ritum externum
250DE STATV REGEN. ET OFFI.
officia antiquitus instituebant, modernoque tempore partiuntur. Illos itaque tyrones militaribus armis cæteris omnibus clariores existimabant, qui in ipso pueritiæ flore maturis moribus lubricam frenarunt ætatem: qua nihil est sceleratius malis habitibus relaxata. Nec enim Principi fidelis, nec patriæ vtilis, nec sociis portabilis, nec cuiquam gracilis esse putantur, nisi militari severitate ad strenuos mores reducta fuerit, vt eo casu fortissimi patriæ propugnatores institui possint, quibus dirigendæ provinciæ securius committantur. Verum ne continuo rigore hujusmodi juvenes militaribus disciplinis constringantur, Regia liberalitas eosdem semper erigit, & exaltat, ac specialibus donis, quibus firmioribus obsequiis Regiæ fidei sese constringant, adaptat, quasi intrepidos in quovis certamine, & vitæ periculo subituros. Dona igitur gladii, ballistæ, pharetræ, galeæ, thoraces, loricæ, vmbones, frameæ, & equi militares, ac grandiores, atque annexa feuda: quibus omnibus veteri ritu speciales verborum formæ, ac rationes sigillatim cur dantur, accipiuntiirue, sunt annexæ. Talibus nanque donis, & signis, extunc virilem togam, & libertatem induunt, qua sine tutoribus integrum bonorum suorum liceat habere moderamen, atque bellicis conflictibus audentius interesse, ac stipem, & prædam promereri majorem, & denique in omnibus judiciis militaribus testimonium, & sententiam afferre firmiorem, quemadmodum Cassiodorus lib. I. inter epistolas Regis Gothorum Theoderici asserit in hac forma:
De eodem per ritum externum.
CAP. X.
GOTHIS ætatem legitimam virtus facit, vt qui valent hostem consodere, ab omni iam vitio astringitur se vendicare. Quod & Paulus Diaco. lib. I. testantur de Longobardis: qui vt bellatorum possent ampliare numerum, plures a servili jugo ereptos, ad libertatis statum perducunt: vtque rata possit haberi eorum ingenuitas, sanciunt more solito per sagittam, immurmurantes nihilominus ob rei firmitatem quædam patria verba: quæ tantum sonant, Dii te hac sagitta nobilitent, conficiantque, vbi patriæ, ac Principi fueris infidelis. Nec prætereundum est Saxonis testimonium lib II. quod olim ingressuri curiam proceres, famulatus sui principia alicuius magnæ rei voto Principibus obligare solebant, virtute tyrocinium auspicantes. Attamen fidei integritatem in externis Regiis aulis Gothiæ, & Suetiæ, nunquam meriti sunt, nisi strictum gladium, vel pugionem, per cuspidem Principis manu, & munere, fidelitatis juramento præstito, suscepissent, ne capulo sumpto ipsum gladium retorqueant in viscera porrigentis: prout dudum accidisse compertum est, dum vindicem sustinere passus est, qui capulum pro cuspide variata veterum consuetudine ingrato concessit. Vexilliferos autem, seu primipilos, viros virtute ac nobilitate claros, & singulari fortitudine præditos, solius signi exhibitione constituunt, quod militari lege sese agnoscuns æque ac honorem, & vitam defensuros: quibus & applicant audacissimos custodes, bipennes acutas habentes, ac ferreos globos ad cingulum pendentes: quibus dum opus fuerit, cominus hostem imminentem jactu prosternant, vbi gladiis bis acutis nequeat superari.
De diversis
I marginalen: Tyrones clariores. · Mores pessimi majorum adolescentum. · Dona tyronibus dantur. · Feuda. Toga virilis. · Gammal suen. · Virtus. · Bellatores plures fiunt. · Patria verba. · Tyrocinium a virtute auspicandum. · Cautela, · Vexilliferi. · Custodes. Globi ferrei.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































