Sida 732
Cap. III. De Piscibus Islandiæ
732DE PISCIB. MONSTRO.
De piscibus Islandiæ.
CAP. III.
EST & alia piscium distinctio & qualitas, qui in Islandicis aquis infinita multitudine ab incolis illius loci capiuntur, mpllipri scilicet carne, & longitudine ab istis, quos in superiori cap. introduximus, differentes. Præterea aselli, rhombi, vituli marini, merlusia, Gothicem Torsck appellata: inter quos balenæ, pristes, atque alia monstra marina apparent: quorum indomabili immanitate miræ aquarum turbationes excitantur. Pisces vero electiores ibi capti, ab Italis & Hispanis Marlucz, in Romam vsque etiam per Hispanos, aut Lusitanos delati, appellantur. Tempus capturæ eorum est in Februario, Martio, & Aprili: piscesque capti frigidis ventis exiccantur, ac demum in apertis campis, quasi lignorum combustibilium strues compositi, per mensuras longorum cubitorum, siue carmas Italica mensura, ad plura millia mercatoribus Germanicis diuenduntur, aut pro frumento, cervisia, panno, & similibus in rerum commutationc distrahuntur. Si vero pondere vendendi sunt, idipsum in centenario, ac millenario numero, & æstimatione distincto fieri solet. Hujusmodi pondus vernacula eorum lingua VVaagh dicitur, veluti apud Gothos, Suecos, & Germanos Schippunt communiter appellatum (CCC. majoribus libris constans )in ponderando oblervatur. Gentis hujus quasi melior, & major proventus est in piscibus, propter quos, vt superiori lib. X. cap. XV. dictum est, fiunt maximæ navales pugnæ inter diversarum nationum mercatores: quia ad hanc insulam navigaturi mercatores quæstus causa, non aliter se instruunt, quam aliquod atrox prælium subeundum. foret, vt in præallegato loco demonstratum videntur. Prætercab cum humanus hostis sufficere haud videatur, occurrunt vastissimæ beluæ instar montium in magna multitudine navigantibus, nisi prospexerint, periculum illaturx. Sed his inter alia remedia per clangorem acutæ sonantis tubæ succurritur: cujus tinnitum eædem beluæ audiendo sufferre minus valentes, ad gurgitem ac maris abyssum vicissim ausugiunt^ prout infra de physetere ostendetur.
I marginalen: Pisciu nomina. · Marlucz. · Pisces vt ligna per strues venduntur. · VVaagh maximum pondus. · Mercatores armati pro piscibus comparanadis navigant. · Beluæ fugantur sono tubæ.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































