Sida 316
Cap. XXXIX. De eodem
316DE BELLIS CAMPESTRIB.
artibus, dolis, & insidiis obsidentium surripiunt commeatum, præsertim pecudes, quas secum abductas, in herbosis domorum tectis pascendas imponunt, ne defectu carnium recentiorum morbum incurrant, quibusuis ægritudinibus tristiorem, patria lingua Schorbuk appellatum, hoc est faucium stomachum, diris cruciatibus, & diuturno dolore tabefactum. Frigidi enim, ac indigesti cibi avidius sumpti, morbum hujusmodi causare videtur, qualem medici cachexiam vniversalem appellant. Sed alibi latius: de quo, & similibus lib. XVI. nonnihil erit ostendendum. Quod autem in tectis commode pascuntur pecora, ritus Gothicarum gentium in primis est attendendus. Aedificant enim domus lapideas, sublimes, ac amplas, ligneasque: quas tignis abietinis, & corticibus arboris betulæ exquisita industria tegunt, terram herbiferam quadrata figuraa campis excisam superimponentes: quam submisso avenæ, vel hordei semine, firmioribus radicibus nectunt: quo fit, vt tecta hujusmodi pratorum virentium speciem, & virtutem æmulentur. Sed ne herbæ tectorum, priusquam evellantur, arescant, vicissim cum pluviis domestica diligentia aquas aspergunt. Ita necessitas homines, fortes instruit, vt supra humanas vires obsidentibus resistant, & illudant, ac penuriam omni contempta adversitate superent.
De eodem.
CAP. XXXIX.
HANCQVE artem, quotiescunque arduissima hostilitas, & obsidio diuturna occurrerit, reiterare non omittunt. Nulla quippe rapina taliter inclusis opportunior esse creditur, quam armentorum, dum omnibus aliis necessariis sumptibus sunt provisi, vt superius de obsidione castrensi dictum est. Frumentum habent, quod sole in signo Cancri currente tostum, purgatumue, per seculum durat. Patrio etiam potu, cervisia videlicet recenti, ac vetusta, immo & exoticis vinis, medone, melicrato, mulsa, ac pomorum, pyrorumque musto, pyreto dicto, & reliquis solatiis non omnino carent: & si carerent, felicem eam reputant calamitatem, quo domini sui honorem, & vitam, seque tueantur a hostica crudelitate: cujus comparatione angusta famens, ægritudo, & ipsa mors suavior est obsessis. Agnoscunt enim quam insolens, ferox, impius, inverecundus, insatiabilis, truculentus, perfidus, atrox, & furiosus est hostis, qui ita sævit, vt victis ignoscere nesciat, & si ignoscit, verbis: vtique factis crudelius sævire consuevit. Quantum igitur ad simile stratagema pecudum, tradit Saxo lib. V. quosdam nautas leniendæ famis causa discurrentes, per littora pecus constravisse: aut enim, levanda esuries, aut fame periclitandum erat. Armento cæso, nudata in navim cadavera, detractis coniecere tergoribus. Quo comperto possessores pecoris classe prædones insequuntur: cumque nautæ se impeti cognovissent, cæsarum boum corpora signatis funibus alligata, fluctibus occultanda prospiciunt, deinde si quid apud se quæsiti cadaveris esset, supervenientibus possessoribus perlustrandi licentiam tribuunt, affirinantes occultandis rebus angustos navium angulos esse. Illi cadavere nusquam reperto, suspicione in alios relata, reos prædæ innocuos arbitrati sunt: dum nulla rapinæ vestigia patuissent, alios sibi nocuisse putantes, fontibus ignoverunt. Hæc Saxo. Forte si spiritum, & clavam Herculis possessores illi habuissent, e funibus depressis, vt Hercules a boum mugitibus de Caco abigeo, saltem cadavera resumpsissent, vt Livius I. Deca. lib. I. asserit. Sed longe ptnculosius stratagema
I marginalen: Pecudes in tectis aluntur. · Schorbuk. · Cachexia. · Tecta herbifera. · Herbæ tectorum. · Necessitas adinvenit artes. · Rapina armentorum. · Frumentum soletostum durabilius. · Potus species. · Incommoda obsessorum. · Crudentas hostilis. · Stratagema. · Cadavera boum aqua teguntur. · Astutia furti palliandi.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































